Salve, sancte parens, Christe venerande sacerdos,
Augusti montis pastor in arce potens.
Quem sacer inlustrat meritis splendentibus ordo,
Doctrinae et studium tollit ad alta pie,
5
Quo generis clari lumen torrensque loquendi
Vincitur, ut magno sidera sole latent.
Accepi niveam vestro de munere vestem,
Tergendoque ori lintea clara satis,
Ac pariter manibus praedulcis epistola nostris
10
Tradita rore suo pectora nostra rigat.
Quantus ibi flagret sinceri fervor amoris,
Et pia mens quanta luce corusca micet,
Quae tuba quaeve lyra flatu fidibusve canora
Explicet et digna laude ciere queat?
15
Non mihi tam fervens vegetat praecordia sanguis,
Nec tam larga meo flumina ab ore fluunt,
Vt tibi, sancte parens, pie vates, clare sacerdos,
Condignum valeam solvere laudis opus.
Ille pius caelique parens terraeque repertor
20
Agminis angelici rex hominumque sator,
Cuius clara pio sequeris vestigia corde,
Dum celsus humilem respicis atque foves,
Ille tuis, inquam, meritis condigna referre
Praevalet ac frugem centiplicare tuam,
25
Vt quod nunc largo dispergis semine terris,
Largius Elysia tunc regione metas.
Interea sit vita tibi, sint larga salutis
Gaudia, longa dies, altus honoris apex.
Divinae sit legis amor, tuba clara docendi,
30
Egregii mores, cor probitate nitens.
Grex tibi commissus vigeat, torvique leonis
Saeva fide fortis guttura calce terat,
Vt cum caelesti vallatus milite summus
Pastor ab excelsi fulserit axe poli,
35
Cum bene servatis ad dextram te locet agnis,
Restituens studiis praemia digna tuis.
Tunc velut electus aries in nube corusca
Velleris aurati stemmate clarus eas,
Quem niveae comitentur oves agnique nitentes
40
Sumpturi vitae pascua perpetuae.