Egregio, Moduine, viro tibi mitto salutem,
Exiguus magno, vilis et eximio.
Sum modicus, sed magna loquar, quia maximus ille est,
Cuius res parvo carmine nunc agitur.
5
Res divina tibi cantabitur: arrige, quaeso,
Sollicitas aures et pia corda adhibe.
Esto memor, quoniam, duras qui praegravat aures
Ad domini legem, vota odiosa facit;
Et vacuas defert ad Christi altaria voces,
10
Pauperis ad vocem viscera cruda gerens.
Quid, quaeso, sacrosancta tibi nutricula nostra,
Atque eadem genetrix ecclesia haec meruit,
Vt furiale odium ferali pectore versans,
Moliri hanc contra talia non metuas?
15
Discindis leges, canonum sacra iura revellis,
Dum materna modo viscera pro! subigis.
Nec metuis demens calces inlidere Christo,
De cuius stimulo terga cruenta geris.
Terga cruenta geris, nec sulcum corrigis, et bos
20
Cornipeta in dominum turgida colla vibras,
Dum frenesis furiale malum tua viscera ferro
Te proprio expetere cogit et ipse nescis.
Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsum
Auctorem rodit excruciatque animum.
25
Ecclesiae reverendus honos a tempore prisco
Principibus summis praesulibusque piis,
Curricula annorum florens per plurima fulsit
Sub pietate patrum pignora cara fovens,
Et gallina pios pennarum tegmine foetus
30
Mystica mundanis texit ab insidiis.
Agnoscis, ni fallor, enim quae nomine tali
Voce euangelica sancta notetur avis.
Illa dolenter avis etiam nunc garrula clamat
Et nostro gemitus promit ab ore pios,
35
Teque prius quam calce secet, quam verberet alis
Quamque oculis spoliet, sic pietate vocat:
"O fili Moduine, tibi (nam pignus et ipse
Es nostrum, nostro fotus et in gremio),
Quid, rogo, commerui, tanto quod tempore tuta
40
Sedibus e placidis pignora nostra fugas?
Quid mihi tristitias cumulas, quid gaudia truncas,
Cur gaudere mea me subole haud pateris?
Me pietas, me prisca fides munimine forti
Cinxerat et certis sepserat auxiliis,
45
Quique etiam accipitres fuerant milvique rapaces,
Ac soliti natos dilaniare meos,
In placidas versi subita pietate columbas
Cursu avido nostros expetiere sinus,
Depositoque truci ingenio seu nomine torvo,
50
Nomine et ingenio complacuere meo.
Hospitiis haesere meis, mea parva secuti
Pabula et innocuis vivere deliciis,
Rostra unguesque feros, quis me vastare solebant,
Vertere in nostrum dulciter obsequium.
55
Adversas volucres virtute atque ore repellunt,
Me vigili studio, me pietate fovent.
Agnoscisne, rogo, reverendae enigmata matris,
Et mea quid signent mystica verba capis?
An, miserande, meam nec vis cognoscere vocem,
60
Displicet atque oculis hispida forma tuis?
Te gemitus noster peperit, te parvulus ortum
Nidulus excepit, te calor hic aluit;
In lucemque trahens tenebrosa ergastula rupit,
Atque dedit vita, luce, salute frui.
65
Haere igitur matri, dulces ne desere fratres:
Horum solus amor est tibi certa salus.
Cur hanc persequeris, cur dulcia pignora carpis:
Non haec rostra tibi nostra figura dedit.
Tunde igitur tetrum rostri damnabilis uncum,
70
Et fuge germana vivere carne ferox.
Vtere simplicibus nobiscum dulciter escis,
Et miti mitem pectore quaere cibum.
Sunt pia iura ducum, pia sunt praecepta parentum,
Quis ego ab initio munior atque regor.
75
Quid tenebras luci, quid melli absynthia misces?
Ista tibi semper dissotiata manent.
Ex quo conspicuus Christi per saecula cultus
Fulsit, et idolica fugit ab urbe lues,
Numquam prisca meos vexarunt iura ministros,
80
Pondere nec saecli res onerata sacra est.
Semper distinctus duplex hic ordo cucurrit,
Iudicibusque suis utraque pars viguit.
Ordinibus sacris reverentia debita cessit,
Plebeios rexit lex sua quemque viros.
85
Quid mihi nunc veterem tu vis subvertere saepem,
Quid mihi maceriam diruis oppositam?
Cur veteres fines nostro convellere fundo
Niteris et cunctis pervia rura facis?
Audi veridico Salomon quid personet ore,
90
Et mucrone time te iugulare tuo:
"Eversor sepis colubro mordente peribit,
Seque suo qui fert saxa labore premet".
Te preme, te perime, nam me spoliare nequibis.
Auxiliis fultam semper ubique dei.
95
Post euangelicos clipeos, post tela corusca
Oris apostolici, post pia iura dei,
Me Constantinus reverendo munit ab ore,
Me quoque Theodosius protegit ore pio.
Archadio dulci praedulcis Honorius haerens
100
Me dulci eloquio laudat, honorat, amat.
Quid veterana loquar, nostro nunc ecce sub aevo
Qua placidus princeps me pietate colit,
Pro me conciliis sudavit saepe verendis,
Et valido pressit colla superba iugo.
105
Legibus antiquis edicta recentia iunxit,
Et bona prisca novis auxit ubique bonis,
Ne me per pelagus mundi, per turbida saxa
Obrueret subito nox fera naufragio.
Vere clara micant sacri mysteria Christi,
110
Quae veterum signant gesta beata patrum.
Iam validum Samson, dum vult peregrina subire
Conubia, impetiit horrisono ore leo.
Quem veluti tenerum frustatim carperet hedum,
Ille necans dulces sumpsit ab ore favos.
115
Sumpsit ab ore favos et dulcia mella leonis,
Qui fremuit pridem, dulciter ecce sapit.
Infremuit mundi Christo veniente potestas,
Gentilem ut plebem necteret ipse sibi.
Infremuit terrore gravi, legesque feroces
120
Edidit, ac toto terruit orbe pios.
In servis tamen ille suis virtute potenti,
Dum superat mundum, robora dira necat,
Vt male quod vixit, moriatur; mortua porro
Impietas dulcem promat ab ore fidem,
125
Quodque olim rabido fremitu laniare parabat,
Hoc modo iam dulci praedicet ore libens:
Iamque hedus Christi, qui tunc leo torvus abibat,
Peccator veniam postulet ipse sibi.
Sic mundana sibi subiecit culmina Christus,
130
Cuncta et in obsequium traxit ubique suum.
At tu si veterum nescis pia iura piorum,
Desine quod nescis dilaniare bonum,
Et cape tranquillus, brevibus quod pagina verbis
Altera pacifico suggerit en studio.
135
Cumque serenato perlegeris omnia vultu,
Et quam non noras videris ipse viam,
Sub Christi terrore tremens pietate fideli
Corrige quod pravum perspicis ipse tuum.
Nempe etiam si nulla usquam haec iura vetarent,
140
Num gessisse decet talia pontificem?
Rem bene constructam tanto sudore tot annis
Subruere et sceleri pandere sponte viam;
Dicere: "Nullus honos debetur (credite) sacris
Ordinibus, cunctos pulset ubique forum.
145
Nam nisi coenobium mater muliebre gubernans
Et sacer antistes, caetera pulvis erunt",
Si pater es cleri, noli contemnere clerum,
Nec te sic ut eos erige deicias,
Haec quoniam non sanctus amor, sed turgidus atro
150
Flumifluum spirans ructat ab ore furor."
Haec si mente pia relegas, si pectore puro
Accipias, prodest potio sacra tibi.
Est subamara quidem, sed si patiare, salubris,
Insunt gallinae zelus amorque simul.
155
Aestimo, vir prudens, nullo te felle moveri,
Cum videas Florum te sic amare tuum.
Nam meliora pii sunt vulnera semper amoris,
Subdola quam fictis oscula pressa labris,
Et bene non notus, male si increbrescere cunctis
160
Coeperis, infamis fabula semper eris.