O cordi nostro dulcissime semper amice
Et decus et nostrae candida pars animae,
Non ita Cecropio dulces sunt nectare fauces
Nec sic Hybleis floribus arva fraglant,
5
Nomine distincto recinentia carmina metro
Sensibus et cordi complacuere meo.
Nunc rogo, nunc maneat venis vitalibus intus
Insitus atque alto pectore fixus amor:
Quem non divitie, non gloria celsa potenti
10
Obruit aut memori depulit ex animo.
Vt gemini versus nectuntur iure canendi,
Sic duo divinus pectora iungat amor;
Vt mihi bis septem misisti carminis odas,
Gratia sic mentes repleat una duas,
15
Gratia quae septem pollens virtutibus almi
Vertice consedit floris, ut ipse legis.
Hae sunt mentis opes, hec est substantia vivi
Muneris, haec animi gloria, verus honor:
Non haec praedo rapit, non fur populatur iniquus,
20
Non erugo vorat, dissipat aut tinea,
Sed retinet celi domus ardua, servat et ipse,
Qui dedit, atque omnes amovet insidias.
Quo nos mortalis post vincla tenacia carnis
Collocet ac foveat Iesus ubique pius.
25
Ecce tibi breviter animi, dulcissime, nostri
Expressi motum; tu cape nostra libens
Et tua perpetuo transmittere saepe sodali
Ne contemne, precor ac peto suppliciter.
Festa dies Floro fuerit quotiens
30
Fistula dulcimodos mise
Testis adest Christus, qui odit
Diligo et ad calcem