1
O veneranda dei suboles,
Inclita patris et effigies,
Intime splendor et alme dies,
Qui loca lumine cuncta reples,
Totus et in genitore manes -
2
Nempe minus patre nec quid habes,
Sceptra pari ditione tenes,
Quaeque cupis, domine, illa potes:
Nam recreas revocasque homines
Et patria pietate foves -,
3
Qui miseros facis incolumes,
Linquere carmina quique iubes,
Nos et in exilio esse doles,
Ad patriamque redire mones
Teque deum reperire doces:
4
Tu, rogo, suscipe nunc humiles,
Quas ego, rex, tibi fundo preces,
Meque, precor, miserum releves
Ac pietate tua vegetes
Et procul a vitiis segreges,
5
Omnibus, oro, bonis solides,
Ne premat amplius ulla lues,
Sed merear tuus esse comes,
Vt mihi detur amanda quies,
Quam meruere tui proceres.
6
His tua, Christe, patet species,
Emicat et rutilat facies;
Hinc quoque sunt iugiter hilares
Teque colunt et amant alacres:
His, deus, obsecro, me socies.