Pangite iam lacerae carmen lugubre, Camene;
Dignus enim multis annus hic est lacrimis.
Ecce quater denis ternisque prioribus annis
Quid nisi prosperitas dicta fuit Caroli?
5
Annua cum variis ipsius gesta triumphis
Tum placuit laeto connumerare stilo.
At modo lugentes obitum nos admonet ordo
Et tempus tanti commemorare viri.
Hic veri plangunt elegi; nil fingere mestum
10
Est opus, affectus res habet ipsa suos.
Quis recolens, qualis fuerit, modo defore terris
Tale decus nimium non gemat et doleat?
Sed quia res consolatur haec sola fideles,
Caros forte suos mors quibus abstulerit,
15
Pro iustis ut eos feliciter actibus esse
Confidant regni participes superi:
Idcirco meritum, pro quo modo credimus illum
Vivere cum Christo, iure libet canere.
Materiem tantam nimis audax barbara lingua
20
Ingenii tenuis viribus aggreditur;
Sed me magnus amor, praesentis carminis auctor,
Ignarum fandi non reticere sinit.
Denique sum Carolo semper flagrantis amoris,
Sum quoque perpetui debitor obsequii;
25
Is gentem nostram fidei cognoscere lucem
Fecerat abiectis perfidiae tenebris,
Quam bellando diu, quam multa pericula passus,
Quam sudore gravi, quam studio vigili!
Poene recordantur populi hoc hactenus omnes
30
Europae, tanti participes operis.
Nempe sui vires regni collegerat omnes,
Vt nos demonicis cultibus abstraheret.
Denique barbariem quisnam mollire ferocem
Posset adhortantis dogmatis alloquio?
35
Ob hoc per Carolum clemens deus est operatus
Id, quod tunc aliter non potuit fieri.
Vsus enim gemina Saxonum saxea corda
Arte suadebat subdere se domino,
Nunc terrens bello, nunc donis alliciendo,
40
Illic magnanimus, hic quoque munificus.
Nec prius abstiterat, Saxonia quam simul omnis
Idola proiciens facta fidelis erat.
Quas igitur grates illi modo possumus omnes
Vel quas quisque suo solvere pro modulo?
45
Si qua meam scripturarum scintillula mentem
Artis et illustrat si qua scientiola,
Nonne dabit iuste Carolo praeconia laudum,
Per quem nancisci tale bonum merui?
Nostri non solum fidei documenta parentes,
50
Sed penitus cunctos nescierant apices;
Per Carolum nuper nobis est huius honestas
Ac pariter vitae spes data perpetuae.
Ergo tibi primum dignas nos dicere laudes
Da, deus, omnimodi fons et origo boni.
55
Muneris inde tui quamcumque retexere partem
Nos in eo, nostri dux animi, tribue,
Quem, pie Christe, tuo multorum more saluti
Prospiciens talem praestiteras fieri.
Nam nostrae miserans naturae conditionem,
60
Serpentis postquam fraus vitiavit eam,
Contuleras hominum generi solacia crebro
Per claros homines atque tibi placitos;
Efficiens fortes, per quos fragiles regerentur,
Doctos, qui reliquos instruerent stolidos,
65
Vt lux illorum tenebras depelleret horum
Errantes revocans restituensque viae,
Stantes erigerent lapsos, miserisque piorum
Virtus exemplo esset et auxilio.
Et tales semper dederas ab origine mundi,
70
Apti salvandis qui fuerant aliis.
Inprimis patriarcharum sacer ordo, deinde
Legifer et vatum missus ad hoc chorus est;
Necnon in variis imitabile gentibus olim
Exemplar iusti, te quoque teste, dabant.
75
Sed quis per servos servis te consuluisse
Miretur, donum sit licet eximium,
Cum per te mundi dominus plus egeris, immo
Sis passus minimis maxima pro famulis,
Pro quibus iniustis iustus, pro sontibus insons
80
In mortem propriam tradideras animam;
Tanta, redemptor, erat nostrae tibi cura salutis,
Perdita ne fieret prorsus imago tui.
Vnde tibi laudes modulentur cuncta creata,
Atque genu flectant inferus, arva, poli.
85
Nam neque, dum complevit opus tua gratia tantum,
Cessavit, sine qua deperit omnis homo,
Sed post haec eadem lucrandis omnibus extat
Cura per electos gentibus exhibita.
Oris apostolici terram sonus ivit in omnem,
90
Verba per extremas intonuere plagas,
Cui dedit aetherea caeli demissus ab arce
Flammantes linguas spiritus omnipotens.
O quam multorum purgatas sorde reatus
Mentes ardentes fecit amore tuo!
95
Ordinis eiusdem necnon virtutis honore
Et studio plures post fuerant similes,
Qui simul exemplis animas et dogmate sacro
Multas caelesti reddiderant patriae.
Quid memorem, quanti, pro te tormenta necemque
100
Passi, lucrati hinc alios fuerint!
Hos animus constans, illos miracula visa
Credere haec danti commonuere tibi.
Mille modis tua magna, deus, clementia gentes
Salvat per sanctos egregiosque viros.
105
Nec reges facis expertes fore muneris huius,
Dum per eos animas corrigis atque doces:
Temporibus Carolus rex, te donante, modernis
Quam multis summae causa salutis erat,
Credentum pulcre moderandis moribus aptus
110
Et mutare pie perfida corda potens.
Cuius nunc insigne genus si pandere coner,
Compellor regum scribere catalogum;
Sed non est opus, excelsum quia non genus illi,
Sed summo generi addidit ipse decus.
115
De claris genitus fulsit praeclarior atque
Patribus invictis fortior enituit;
Est quoque iam notum: vulgaria carmina magnis
Laudibus eius avos et proavos celebrant,
Pippinos, Carolos, Hludowicos et Theodricos
120
Et Carlomannos Hlothariosque canunt.
Attamen hic quanto plus fecerit omnibus illis,
Dicet praesentis sermo sequens operis.
Vnum commemorem tanto de germine patrem,
Quem sanctum Christi praedicat aecclesia,
125
Scilicet Arnulfum, Francorum qui fuit olim
Princeps ac presul post satis egregius,
Ductus amore dei qui spreverat omnia mundi,
Quae mulcent oculos queque trahunt animos,
Malens divinas mundi quam tradere leges,
130
Esse dei famulus quam populi dominus.
Nunc ovat in caelis, praebens miracula terris,
Sublimis meriti signa decora sui;
Indeque nostrorum totam seriem dominorum,
Stirpem nempe suam, protegit atque fovet.
135
Prae cunctis igitur tibi cura nepotibus una,
Quaesumus, Arnulfus sit tuus omonimus.
Fac, ut regnanti Christus sit previus auctor,
Quo nimis ipsius indiget aecclesia,
Cui modo iustificus rex est, defensor et unus
140
Inter tot clades, nunc quibus atteritur.
Ex illo nobis igitur tam principe sancto
Hactenus est dominans inclita progenies,
In quam descendit sancti benedictio Iacob,
Quam Iudae pandens ipse futura dedit,
145
Vt non deficeret de germine sceptriger eius,
Sed foret inde manens longa ducum series.
Sic electa deo mansit iam tempore longo
Haec stirps in regno, atque diu maneat.
De qua non quisquam fortem pietateque plenum
150
Miretur regem progenitum Carolum.
Cuius ut exterior virtus roburque parentes,
Sic satis ornabat religionis amor;
Et quo maior eis provenit gloria mundi,
Mens humilis tanto plus fuit ante deum.
155
Sed huic naturae quicquid bene praestitit ortus,
Hoc exercitio auxerat assiduo,
Intentus semper rebus constanter agendis
Et disponendis consilio stabili.
Vnde nec in bellis quisquam felicior illo,
160
Tempore nec pacis plus moderatus erat;
Et quod suscepit florens et nobile regnum,
Reddiderat duplo latius et melius;
Sicque suos licet invictos vicisse parentes
Noscitur, hac multo re magis egregius.
165
Nam plures unus terras populosque subegit,
Quam totus regum vicerat ordo prior.
Regnabant inter Rhenum Ligeremque priores,
Ad boream fuerat terminus oceanus,
Australemque dabant Balearica litora finem
170
Alpes et tectae perpetuis nivibus;
Et Francos orientales nec non Alamannos
Ac Baioarios iam tenuere prius,
Fresones etiam, simul et rexere Thoringos;
Et regnum Caroli hoc habuere patres.
175
Pippino patre defuncto cum fratre regebat
Id Carolomanno sorte fruente sua.
Atque simultates illum rixasque moventem
Hic semper multum pertulerat paciens,
Vt mirum multis fuerit, quod viderit ira
180
Commotum causis nemo licet gravibus.
Annis sic geminis decesserat ille peractis,
Et regnum soli iure datur Carolo.
Quod primo victis Aquitanis gentibus auxit,
Wasconumque simul subiciens populum;
185
Et iuga cuncta Pyrenei superavit, Hiberum
Donec ad fluvium tenderet imperium.
Italicasque dehinc regiones subdidit omnes,
Dicere quas certo quis valeat numero?
In longum decies centenis milibus atque
190
Amplius, ut fertur, tenditur Italia.
Tum, quibus est ex non modica Germania parte
Subdita, Saxones addidit imperio;
Ex hac in latum duplo plus denique Francis,
In longum partem paene parem retinent.
195
Pannonias etiam victor subiecit utrasque
His cum vicinis urbibus innumeris.
Arva Liburnorum, vel que vocitantur ab Histro,
Necnon Dalmatiam subdidit et Daciam.
Sclavorum populos censum sibi solvere fecit
200
Plures, quam quisquam dinumerare queat.
Gesserit ista quibus bellis, signando priores
Quattuor annales iam retulere libri.
Nunc, studium mores ususque domesticus eius
Corporis et habitus quae fuerint, referam;
205
Que quicumque sciet, iam non mirabitur, illi
Cur sic contigerint omnia laeta foris.
Nam quod scire decet homines meminisseque cunctos,
Hic quoque lectorem commoneam breviter;
Audiat hoc omnis rector vel praemia gestis
210
Pro laudabilibus quisquis habere cupit.
Interius radix operum latet exteriorum,
Mens moresque viri facta palam generant:
Qui solet esse domi constans prudensque decenter,
Perficit is crebro facta decora foris;
215
Intra se vitiis dominans rationeque pollens
Exteriora sibi nulla nocere sinit.
Fortiter in cunctis facienti seu pacienti
Pro meritis animi gloria proveniet;
At cui mens torpet, mores neque corrigit in se,
220
Illum iure manet dedecus exterius.
Sic regnum terret cunctos extrinsecus hostes,
In se quod pacem iusticiamque tenet;
At contra, si quod scelus et discordia foedat,
Raptores avidos clade sua faciat.
225
Ergo domi Carolum rationis iura secutum
Est comitata foris gloria magna satis;
Assuescens potuit virtutibus exuperare
Ferreque consilio cuncta pericla sua,
Et quia iusticia pacatum reddidit intus,
230
Externis regnum cladibus eripuit.
Artibus ipse quidem cunctis instructus honestis,
Harum doctores magnifice coluit.
A sene levita quodam cognomine Petro
Curavit primo discere grammaticam.
235
Artis rethoricae, seu cui dialectica nomen,
Sumpsit ab Alcuini dogmate noticiam;
Hic, etiam levita gradu multumque peritus,
Ex Anglis veniens Saxo fuit genere;
A quo precipue studuit totam rationem
240
Et legem cursus noscere siderei.
In causis iudex iustissimus, audiit ipsas
Sepius et finem litibus imposuit.
In sermone satis dulcis, facundus, abundans,
Nec patrio tantum claruit eloquio;
245
Sed solitus lingua sepe est orare Latina,
Nec Grece prorsus nescius extiterat;
Intellexit eam melius quam proprietates
Illius posset voce sonare sua.
Legerat assidue scripturae dicta sacrate
250
Quosque libros sancti composuere patres;
Quos Augustinus caeli de civibus almis
Scripsit, amanter eos crebrius audierat.
Scribere temptabat; nam circumferre solebat
Secum cum parvis codicibus tabulas
255
Ac ponens ipsas ad cervicalia lecti
Regalis numquam fecit abesse sibi.
Inter tot curas tantique negotia regni
Rex exercuerat his animum studiis.
Cuius ut ingenium multum resplenduit acre,
260
Sic omnis motus optima temperies.
Non umquam nimium laetus, non valde remissus,
Non multum tristis atque severus erat;
Non lenis hominum vitiis, non turbidus ira
Plectebat iusta cum ratione reos.
265
Quod terrore magis fieri quam morte volebat,
Ni cum dira rei cogeret impietas.
O qualis probitas, quam constantissimus ordo
In cunctis eius moribus enituit!
Fortis in adversis rebus cautusque secundis,
270
Perpetuae tenuit sobrietatis iter.
Tantum, cum natos sibi Pippinum Carolumque
Mors auferret, ob hoc ipse nimis doluit;
Necnon Rhuottrudis, reliquis quae filia natu
Maior erat, flevit valde gemens obitum.
275
Hanc et Grecorum luxerunt ditia regna,
Quod non hac tali digna forent domina;
Sponsa fuit Constantini nam sceptra regentis
Illius semper nobilis imperii;
Inclita Constantinopolis de germine nostri
280
Optabat Caroli nobilior fieri.
Tantum contigerant haec infortunia regi
In his, quae genuit pignora clara satis.
Tum concertabat constantia cum pietate
In Carolo, virtus utraque non modica:
285
Haec casus omnes iussit tolerare decenter,
Illaque dilectae commonuit sobolis;
Ista magnanimus fulsit virtute, sed illa
Non minus ardebat plenus amore pio;
Quocirca vicit pietas in morte suorum
290
Et regem largas compulit ad lacrimas.
Necnon Romani mortem sibi flevit amici
Pontificis; nomen huic Adrianus erat.
Nam velut in reliquis rebus, sic optimus eius
Laudatur merito mos in amicitiis;
295
Admittebat eas caute, sed firmiter immo
†Ex se servavit foedere perpetuo.
Vnde decus regni factis et nomen amicis
Auxerat externis regibus et populis.
Ex quibus unus erat Hadefonsus nomine dictus,
300
Qui rex Asturiae Galliciaeque fuit;
Qui dum legatos et munera mitteret illi,
Mandabat dici se proprium Caroli.
Scottorum reges ipsum dominum vocitabant,
Ac se subiectos ipsius et famulos;
305
Hoc apices ab eis missi testantur ad illum,
Quorum claret amor maximus alloquio.
Persarum princeps illi devinctus amore
Precipuo fuerat nomen habens Aaron;
Gratia cui Caroli prae cunctis regibus atque
310
Illo principibus tempore cara fuit.
Augustis cum Grecorum poscentibus ultro
Dignatus pactum pacis inire fuit;
Vnde suos ad eum legatos mittere crebro
Curavere Leo, Niciforus, Michahel.
315
Transgredimur moetas, dum designamus amicos;
Monstrandus magis est ipse stilo Carolus.
Hic se venatu necnon equitando frequenter
Fecerat ignarum desidiae penitus:
Vix illi glatialis hiemps auferre valebat
320
Vsus castrenses gestaque militiae;
Praeterea solitus fuit exercere natatum,
Qua tunc arte magis nemo peritus erat.
Et naturali fontes fervore calentes
Illi praestabant grata lavacra nimis;
325
Vnde locum sedis sibimet delegit Aquensis,
Plurima quo manat copia talis aquae,
Balnea qua multo condens iocunda decore
Annis extremis mansit ibi iugiter
Ac secum fecit natos proceresque lavari,
330
Quodque sui custos corporis agmen erat;
Eiusdem nam commoditas spatiosa lavacri
Centenos homines plusque valet capere.
Corpore robusto fuit ipse, decenter et amplo,
Incessu firmus, vividus atque agilis,
335
Egregie procerus, et hoc moderamine iusto
(Septem namque suis longus erat pedibus);
Ipse rotundus apex capitis, <cervix> et obesa,
Naris plus paulo quam mediocris erat;
Late fulgentes oculi, facies quoque laeta
340
Et vox clara satis pulcraque canities.
Vsus vestitu patrio semper peregrinum
Respuerat, quamvis pulcher et ipse foret:
Bis tantum Romae summis rogitantibus ipsum
Praesulibus longa usus erat tunica;
345
Tunc etiam clamidis speciosae sumpsit amictum
Moreque Romano tegmina facta pedum.
Regalis habitus tantum gestabat honorem,
Cum celebraretur valde sacrata dies,
Aut quotiens aderant missi mandata ferentes
350
Ex longe positis gentibus et ducibus:
Tunc auro textam nectebat fibula vestem
Aurea, comebat gemma pedes varia,
Distinctum viridi gessit diadema smaragdo,
Stellatus radiis iaspidis ensis erat;
355
Distabatque parum reliquis in veste diebus
A solito procerum vel populi habitu.
Felici semper valitudine laetus ad annos
Supremos vitae poene suae fuerat;
Nam servavit eam, victu sumens moderato
360
Solum, quod sensit esse salubre sibi.
Si tamen adversum leviter quicquam pateretur,
Quod iam crescenti contigerat senio,
Non admittebat medicos sibi nempe perosos,
Plus arbitratu cuncta suo faciens.
365
Cum reliquis vitiis specialiter oderat illud,
Quo vertunt mentis pocula multa statum;
Hinc vinum parce, potum quoque sumpserat omnem.
Atque cibis paulo aegrius abstinuit;
Nam vix ferre suum poterat ieiunia corpus,
370
Quae sibi nonnumquam noxia questus erat;
Cum numero solitus hominum convivia grandi,
Sed tantum festis praecipuis, agere.
Porro quaterna iugem praebebant fercula caenam,
Praeter venantum que labor attulerat,
375
Assam qui veribus longis inferre solebant;
Illi gratus erat plus aliis cibus hic.
Caenanti lector recitans non defuit umquam,
Perque vices aliquod audiit acroama;
Res antiquorum gestas regumque priorum
380
Ipse legi sibimet fecerat assidue.
Indulgere parum somno permiserat illum
Mens semper magnis dedita consiliis,
Et res magnificas iugiter meditatio volvens
Reddiderat curis multimodis vigilem;
385
Ob hoc nocte quater fertur vel sepius omni
Somno depulso membra levasse toro.
O quantum curis res publica creverat illis;
Quam conservatum floruit imperium!
Nam bene previdit, ne qua ratione pateret
390
In regnum variis hostibus introitus.
Gallica praestruxit necnon Germanica classe
Litora, qua fluvios suscipit oceanus
Atque quod Europam pelagus seiungit ab Afris
Et dirimit terras gurgitibus medium
395
Qua rapidos ex Gallorum regionibus amnes
Aut capit ex magnae partibus Italiae,
Hostia seu portus positis stationibus omnes
Fecit inaccessos hostibus omnimodis.
Hinc nec eo Mauri quicquam vivente nocebant
400
Nec Northmannorum tunc metus ullus erat,
Ni Centumcellae (sic urbs Etrusca vocatur)
Quod tunc a Mauris depopulata fuit,
Et quod Northmannis vastantibus insula quaedam
Parvula Fresonum dampna tulit gravia.
405
Ve tibi vae tali modo defensore carenti
Frantia, quam variis cladibus opprimeris!
Gentibus ecce pates populantibus undique saevis
Et, quondam felix, nunc nimis es misera.
Quippe tuis hilares exultant fletibus hostes
410
Ditanturque tuis assidue spoliis;
Milia cesorum, captivaque turba tuorum
Amplior est numero quam sit harena maris.
Nam Carolo moriente tuum decus et honor omnis
Ex illo sensim fugit et interiit.
415
Nunc tamen Arnulfo merito sub principe gaudes;
Qui similis tanto moribus est abavo,
Denique magnanimus clemens promptusque labore
Pervigili lapsum corrigit imperium
Francorumque movet veteri virtute lacertos
420
Atque vocat resides rursus in arma viros.
Sed moles immensa, diu quae corruit ante,
Non restaurari se subito patitur.
Illi det vitam, qui virtutem dedit amplam,
Et magne nobis causa salutis erit.
425
Vos, que de Carolo restant dicenda, Camenae,
Strictim veloci carmine concinite.
Cum fuerit regno tam clarus in amplificando,
Intentus bellis continuis animo,
Ornatus operum varios tamen et decus ingens
430
Fecerat et visu moenia pulcra nimis;
Ex quibus inprimis merito laudatur Aquensis
Sedis mirifice condita basilica,
Quam, pie Christe, tibi sanctaeque tuae genetrici
Ad laudem studuit perpetuam facere;
435
Ingylemhem dictus locus est, ubi condidit aulam,
Aetas cui vidit nostra parem minime.
Quorum multiplicem si quis describere laudem
Curabit, longum texet opus nimium.
Ad quae marmoreas praestabat Roma columnas,
440
Quasdam praecipuas pulcra Ravenna dedit;
De tam longinqua potuit regione potestas
Illius ornatum, Francia, ferre tibi.
Preterea Rheni constravit ponte fluenta,
Commoda dans urbi tanta Mogontiace.
445
Est ibidem latus quingentis passibus amnis,
Vt pondus tanti scire queas operis.
Quodque magis stupeas, firmaverat ordine recto
Colles ingentes fluctibus in mediis;
Supposuit basibus haec fundamenta locandis
450
Et supra celsam struxerat inde viam.
Hoc opus extremis illius poene sub annis
Consumpsit subito flamma vorax penitus.
Quod reparare volens, fieret quo saxeus illic
Pons, ubi constructus ligneus ante fuit,
455
(Pro dolor) est obitu praeventus; opusque remansit
Hoc imperfectum, sic quoque semper erit.
Virtutis monimenta manent tamen eius in aevum,
In vastis stantes gurgitibus tumuli.
Congestae saxis etenim tellureque moles
460
Parent elatis flumine verticibus;
Aggeribusque pari spacio distantibus, ordo
Metitur lati terga decens pelagi.
Condidit et domino perplurima templa dicanda,
Exornans eadem sumptibus ex propriis,
465
Neglectu dilapsa prius vel tempore longo
In regno reparans cuncta suo noviter.
Religionis enim sanctae studiosus amator
Sectatorque fuit catholicae fidei.
Tempore namque suo hereses extinxerat ortas,
470
Quod iam praemissis diximus ante libris.
Aecclesiam certis intraverat impiger horis,
Fundens devotas nocte dieque preces;
Eius et omne ministerium cum vestibus atque
Vasis ornatu composuit nimio.
475
Verus quippe dei cultor, praeponere sancto
Eius nil umquam servitio voluit.
Nam regnum terrestre tenens, caelestis amore
Plus multo flagrans extitit et cupidus;
Quod sibi, prae cunctis clemens et largus egenis,
480
Curavit donis assiduis emere:
Nemo peregrinos illo plus fertur amasse,
Nemo pari cura suscipiebat eos,
In quo paene modum pietas excesserat eius
(Si quid in hoc nimium quisque potest facere),
485
Cum non regali solum foret advena turba
Aulae, sed toto iam gravis imperio;
Ipse pius compensabat dispendia rerum
Mercedis laeto perpetis intuitu.
Hac invitati fama cum partibus orbis
490
De cunctis ad eum confluerent inopes,
Non tamen in proprio satis exercere putabat
Regno gratuite largitionis opus,
Sed per legatos mittebat ad extera regna
Christicolis crebro munera pauperibus:
495
Quos Aegyptus Alexandrique ex nomine dicta
Vrbs inopes habuit, iuvit eos opibus;
Africa munificum Cartagoque senserat illum;
Est experta satis largifluum Syria;
Ad Hierosolimam seu cetera, quae loca Christi
500
Gestis corporeis sanctificata manent,
Sepius indiguis donanda fidelibus auri
Misit et argenti pondera non modica.
Trans mare gentiles positos solum sibi reges
Ad hoc firmata iunxit amicitia,
505
Quatinus, illorum qui sub ditione fideles
Essent, perciperent inde refrigerium.
Praeque locis sanctis aliis specialiter eius
Menti Romanae sedis inhaesit amor,
Nam sanctum venerans Petrum, qui claviger extat
510
Caeli quique chori primus apostolici,
Eius ad aecclesiam donaria maxima sepe
Mittens thesauros contulit innumeros
Atque sui magis in toto nil tempore regni
Curavit, maius non habuit studium,
515
Quam sedes Romana suo munimine fulta
Vt veteri pollens nobilitate foret.
Et tamen ipse quater tantum pervenerat illo,
Vota precesque pia solvere mente volens;
Vltimus adventus hac causa contigit eius,
520
Quod turbatus erat tunc status ecclesiae,
Scilicet eiecto simul et tormenta Leone
Praesule perpesso civibus a propriis.
Hoc quasi naufragio suprema pericula passum
Vexatumque loci sedicione statum
525
Ad portum placidae studuit revocare quietis,
Illic per totam poene manens hiemem.
Tunc ibidem culmen susceperat imperiale
(Ordine quo, quarto diximus ante libro);
Quod tamen invitus papa cogente recepit
530
Et multis populi Romulei precibus.
Qui si consilium praescisset praesulis ante,
Tunc se subtraheret prorsus ab aecclesia;
Denique sic multis coram iuraverat ipse,
Quamvis illa dies valde foret celebris.
535
Videris, hoc illi tantum cur displicuisset,
Quod mos est aliis regibus appetere.
Ipse decem post haec et ternos circiter annos
Augustus laetus vixit in imperio;
In quibus antiquas leges correxit, in ipsis
540
Vniri mandans, dissona que fuerant;
Addidit his etiam noviter, quae congrua duxit,
Pauca quidem numero, valde sed utilia;
Cunctorumque sui regni leges populorum
Collegit, plures inde libros faciens.
545
Necnon, quae veterum depromunt proelia regum,
Barbara mandavit carmina litterulis.
Coepit et ingenii totis cum viribus acris
In linguam propriam vertere grammaticam,
Ardua phylosophis etiam res haec foret, artem
550
Ad hanc sermonem cogere barbaricum.
Talibus a studiis non regni maxima cura,
Non aetas gravior tum revocavit eum.
Compotus annalis fuerat notissimus illi,
Quem rimabatur mente satis vigili;
555
Sidereos ortus cursus obitusque notabat,
Nullus eum punctus zodiaci latuit.
Et ventis bis sex, totidem quoque mensibus ipse
Francorum lingua nomina composuit;
Illi namque prius menses dixere Latinis
560
Et partim linguae nominibus propriae;
Ventorum vero proferre vocabula tantum
Norunt eloquio quattuor ante suo.
Nonne, videns quantum sudarit in artibus istis,
Proelia vix ab eo quaelibet acta putes;
565
Rursus, si numeres eiusdem bella, triumphos,
Armis tot regna subdita, tot populos,
Otia mireris quando vel parva legendi
Vel quid discendi contigerit spacium? -
Cur operis differs huius finire laborem,
570
Dum Caroli trepidas dicere, mens, obitum?
Sit licet hoc nobis mestum, sit triste: sed ordo
Exigit, idque nihil nos reticere iuvat;
Quin potius dulces lacrimae lugentibus esse
Atque sui gemitus ipsa querela solet.
575
Ipsius ut regni Hludowicus filius heres
Et consors factus patre iubente fuit
(Namque hunc augustum sumpto diademate dici,
Vt regeret secum, iusserat, imperium),
Ipse dehinc morbo pariter defessus et aevo
580
Alterius vitae tendit ad introitum.
Venatum tamen ex aula perrexit Aquensi
Autumni lapso tempore iam medio.
Hinc in praedictam rediens se contulit aulam,
Disponens in eo tunc hiemare loco.
585
At mensis veniens Iani de nomine dictus
Acribus hunc subito febribus inplicuit;
Abstinuitque cibis statim, sic pellere morbos
Vel saltim levius ferre suos solitus.
Sed dolor accedens lateris iam tempus adesse
590
Eius decessus fecerat haud dubium.
Cumque dies senos decumberet, inde secutus
Septimus huic vitae ultimus extiterat,
In quo percepto venerando corpore Christi
Adiungi meruit civibus aethereis.
595
In templo situs est, ibidem quod condidit ipse;
Quali cum luctu, nemo referre valet.
Post octingentos Christi nascentis ab ortu
Hic annus quartus extitit et decimus;
Ipse die quinta decesserat ante Kalendas
600
Mensis, quo Numa rex februa constituit.
Multa propinquantis fuerant praesagia finis
Atque rei tantae congrua prodigia:
Denique defectus solis luneque frequenter
Annis continuis contigit ante tribus.
605
Septenis ater color est in sole diebus
Visus, lucigenam commaculans faciem.
Porticus immensae molis collapsa repente
Aulae iam dictae omne decus minuit.
Quemque decem Rheni pontem construxerat annis,
610
Horis consumpsit flamma tribus penitus;
Nam, nisi quae labens fluvius subtraxerat igni,
Astula nec saltem parva superfuerat.
Ipseque Danorum contra regem Godefridum
Vltima disponens bella senex agere
615
Ibat per patriam multo cum milite nostram,
Exiit et castris exoriente die
(Nam tum pallenti spargebat luce serenum
Aera sol superis partibus appropians):
Cernitur a cunctis subito delapsa ruisse
620
De caelo species sideris ignivomi
Vibratamque facem longo traxisse volatu,
Donec in laevam decidit ipsa plagam;
Hoc admirantem sonipes, quo vectus abibat,
Elisit casu praecipiti graviter;
625
Denique regalis clamidis hinc fibula rupta
Disruptusque simul balteus est gladii,
Excussumque manu telum quod forte gerebat
Invitus longum iecerat in spacium.
Preterea tremor hoc aulae praedixit Aquensis,
630
Terrificans cunctos motibus insolitis,
Idque domus regis crepitu laquearia crebro
Tactaque signabat fulmine basilica,
In qua per gyrum lucens epygramma canebat,
Aedem quis tantam condiderit domino:
635
Idcirco "Carolus princeps" ibi commemoratus
Extremi versus in serie fuerat;
Sed quibus est scriptum "princeps", (mirabile dictu)
Sponte sua penitus dispereunt apices
Deletique sui vestigia nulla relinquunt,
640
Mensibus haud multis ipsius ante obitum;
Quod quia vis quaedam cunctis incognita fecit,
Tristiciam multis omen hoc intulerat.
Iure mori doluit signis exterritus orbis
Hunc, cui post similem non habiturus erat.
645
Sed nec in antiquis ducibus seu regibus illo
Omnimodis quisquam clarior enituit.
Romani multis ducibus multisque sub annis
Italiae populos vix sibi subdiderant:
Vnus hic in spacio perpauci temporis omnem
650
Subiecit victor, disposuit dominus;
Adde tot Europae populos, quos ipse subegit,
Quorum Romani nomina nescierant.
Ob hoc, mirificos Karoli qui legeris actus,
Desine mirari historias veterum.
655
Non Decii, non Scipiadae, non ipse Camillus,
Non Cato, non Caesar maior eo fuerat;
Non Pompeius huic merito vel gens Fabiorum
Praefertur pariter mortua pro patria.
Terrea forsan eis fuerit par gloria; sed nunc
660
Caelestis Carolus culmen honoris habet.
Illic Daviticae pollet virtutis honore
Cum Constantino atque Theodosio;
Illic antiquum gaudet quod vicerit hostem,
Eripiens multos ipsius a laqueis;
665
Illic congaudent illi salvata per ipsum
Munere, Christe, tuo milia spirituum.
Quis numeret, quantas animas, dum credere fecit
Saxonum populos, reddiderit domino?
Quot nunc aecclesiae fulgent, ubi fana colebant
670
Antiqui, quot sunt structa monasteria,
Quot laudes in eis vel quot tibi vota fideles
Reddunt, tot Carolo praemia, Christe, dabis.
Iudiciique dies cum venerit ultima magni,
Qua reddes omni quod meruit homini,
675
O quam laetus erit sibimet commissa talenta
Praesentans grandi multiplicata lucro;
Nullus apostolicis tunc iure propinquior illo,
Vt res ipsa docet, caetibus esse valet.
Nam cum Iudaico processerit agmine Petrus
680
Stipatus, cuius dogmate crediderat,
Paulus totius (liceat si dicere) mundi
Gentes salvatas duxerit ore suo,
Andreas populos post se producet Achivos,
Iohannes Asiae proferet aecclesias,
685
Matheus Aethiopes niveos baptismate factos,
Indorum Thomas ducet ad astra greges:
Tum Carolum gaudens Saxonum turma sequetur,
Illi perpetuae gloria laeticiae.
O utinam vel cunctorum sequar ultimus horum,
690
Qui nostro salvi de populo fuerint;
O si, Christe, velis haedum transferre sinistrum,
Me pius ut dextris consocies ovibus,
Quo non mortalis psallam tibi carminis odas,
Sed laudem valeam dicere perpetuam.