Saepe levi motu diversa poemata fingens,
Saepius et tacito pectore trusa ferens,
Nominis et vultus, praesul mitissime, vestri
Sum memor et foveo te memorando fidem.
5
Quicquid agam, quicquid sub corde vel ore revolvam,
Te, pater Aldrice, mente ciebo libens.
Aetatis tenerae rudimenta adolentis et aevi
Commendant animis talia vota meis.
Namque palatinis sublimi styrpe creato
10
Esset dum rebus cura vehenda tibi,
Protinus expulso terrenae sortis amictu
Invigilat studiis mens benedicta sacris;
Expositisque procul gazis, petulantibus oestri
Inlecebris ambit quas male sana cohors,
15
Ac pariter lictis armorum cultibus ultro
Miliciam Christi nec minus arma capis.
Te nutrix igitur Mettis suscepit alendum,
Dum pocius studiis esset alenda tuis.
Mox inibi meritis efferbuit actio pulcris
20
Vestra salutifero prorsus odore calens,
Sicut odoriferis flagrantia balsama guttis
Aera diffuso nectare saepe replent;
Sicut et omnigenis stipatus floribus ortus,
Narcisso et casia seu redolente timo,
25
Purpureis etiam violis pariterque ligustris
Ac fragili nardo molliter ora fovet.
Coeperat innumeras sensim volitare per auras
Fama quidem dulcis gratior atque favis;
Quam me veridicis liquet eructasse loquelis:
30
Pars legionis enim te recolentis eram.
His ita compositis Hludowicus pacifer orbis
Debita celsithrono munia laudis agit;
Te quoque consciscens refovet, veneratur, honorat,
Quin immo obsequiis gaudet adesse suis.
35
Ast ubi cunctipotens caelo delegit ab alto,
Praevia quo populis tanta lucerna foret,
Imperio regis divino et iure coactus
Aggrederis tandem pontificale decus.
Iamque reples studiis Cenomannica rura benignis,
40
Quae recreanda tenes et recreando foves.
Nam fidei clipeus te munit et actio fulgens,
Protegit et cassis iusticiaeque torax.
Comptus et insigni virtutum munere dives
Coetibus humanis irradiando micas.
45
Quin et perspicuo verbi mucrone politus
Dogmatis ambrosii dindima quaeque manas:
Cuspide nempe tuo contagia dira fatescunt,
Atque tuis cedunt irrita facta minis.
Fit totum meritis intervenientis alumpni
50
Gervasii, cuius fulget in orbe decus,
Quo aspirante precum solamine dedita constant
Agmina subsidiis nunc animanda tuis.
Quam felix cuneus tali sub praesule pollens,
Cuius et altithronus est via, forma, salus!
55
Felices famuli, tanto qui iure potiti,
Praecipuis opibus atque merentur ali.
Haec ego perpendens grates persolvo tonanti
Et tibi quandoquidem iuge rependo melos,
Cum nec scematico niteant figmenta coturno,
60
Sint penitus nullis ac falerata modis.
Non etenim Flaccus rutilat nec Pindarus ardet,
Dramate nec solito prisca Thalia favet.
Sermo sed incultus torvo garrire boatu
Exsequitur passim coeptus amore tuo.
65
Nam sincera tibi meme dilectio semper
Nectit et obsequium cogit amare tuum.
Me tuus urit amor; iugiter totisque medullis
Ingeritur penitus languida corda regens:
Intima compagum penetrat viresque resolvit,
70
Vulnerat et facibus pectora dulcis amor.
Indiciis vocum valeo depromere nullis,
Amplectar quantum te, pater alme; vale.
Oro, repende vicem, rector benedicte, clienti,
Dilige fida tibi viscera, itemque vale.
75
Det tibi pontificum princeps lumenque precatu
Gervasii, specimen cuius ubique gerens,
Tempore prolixo vitales carpere flatus,
Sors tibi dum melior prospera cuncta vehit.
Cumque suprema tuas viduaverit urna pupillas.
80
Aliger aetherea spiritus astra petat.