carmina Cenomanensia 7

Reference basis text: E. Dümmler, 1884

Other sections


Bis quadringentos dum mundus volveret annos

      Instabili currens nocte dieque gradu,

Ex quo salvator terras invisere venit

      Virginis intactae viscera casta petens,

5

Funditur in lucem propriae tunc matris ab alvo

      Temporibus Karoli principis eximii,

Aldricus magnae Cenomannis episcopus urbis,

      Quem servet nobis omnipotens dominus.

Progenie hunc patris Francus seu Saxo fuisse,

10

      Commendant nostris pectora trusa animis.

Matris parte Baiuvarius pariterque Alemannus

      Ipse fuit noster praesul odore calens.

Illius ergo pater vocitatur nomine Syon,

      Mater Gerhildis nomine dicta fuit.

15

Isdem namque satus regali ex germine praesul

      Nobilibusque aliis iure parentibus est.

O felix venter, qui talem fundere partum

      Promeruit, mundo qui foret altus honor,

Quique daret populis mox gaudia plurima natus,

20

      Iohanni similis pluribus indiciis.

Anno praedicto sacris renovatur in undis,

      Inde etiam studiis traditur ipse sacris.

Coepit amare deum, pariter quoque crescere coepit

      Virtutum donis pluribus atque bonis.

25

Amittens igitur propriae cunabula gentis

      Invigilat studiis mens benedicta bonis

Cum sanctis meruit nutriri antistibus ipse,

      A quibus edoctus efficitur sapiens.

Coepit amare omnes, quos Christum novit amare,

30

      Exemplum cunctis, norma salutis erat.

Ingentes animos angusto in pectore versans,

      Hinc nova res populis miraque valde inerat.

Corpore namque puer adhuc iuvenilibus annis

      Corde videbatur iam satis esse senex.

35

Non verbum fatuum, non quid dicebat inane,

      Nec sine causa ira subripiebat ei.

Non umquam gaudens vacuum crispare cachinnum

      Effugiebat ovans semper ubique leves.

Quaerebatque libens digne consorcia, semper

40

      Sanctorum hominum nobiliumque patrum.

Non oculus somnum capiebat nempe serenum,

      Vt posset primo ipse manere vigil.

Hinc castus, sobrius, mitissimus atque benignus,

      Parcus, longanimis coepit inesse satis.

45

Illius ergo videbantur dulcissima verba

      Omnia mella super et superare favos.

Qualiter estivos dum certat carpere flores

      Ingens examen ad sua castra ferens,

Floribus ut variis ornent dulcissima mella

50

      Et his se quisque exsaturare velit:

Haud secus Aldricus virtutum dote repletus,

      Omnibus ipse bonus, blandus, amandus erat.

Roscidulas igitur tenebras dum Aurora fugaret,

      Aecclesiis semper deditus ipse aderat.

55

Maxime relliquias ubi noverat esse Mariae

      Virginis intactae, accelerabat iter.

Assiduis lacrimis rogitabat nocte tonantem

      Pro se, pro rege proque salute ducum.

Denique pro populi totius pace rogabat,

60

      Adveniebat ubi, pax ibi semper erat.

In manibus libros iugiter gestare solebat,

      Cessabat legere haud abeundo sibi.

Efficitur cantor, grammaticus optimus atque,

      Hinc arithmeticus rethoricusque simul;

65

Inde geometricus, pariter dialecticus ipse

      Atque astronomicus syderibus variis.

Plurima quid referam? Doctrinis omnibus ergo

      Omnibus et sacris imbuitur studiis.

Dumque videbatur iuvenis puerilibus annis

70

      Subditus et cunctis discipulisque simul,

Efficitur cunctorum iure magister opimus,

      Cantor praecipuus, doctor et egregius.

Tunc iam completur quod tuba clamat herilis -

      Namque hoc non fieri nullo modo potuit -

75

Non latet urbs quondam praecelso in monte locata,

      Sed hanc a longe plebs veniendo videt.

Ignis et accensus modio non subditur umquam,

      Adveniens populus lumina ne videat.

Candelabro lucens sed supraponitur alto,

80

      Vt spargat cunctis lumina clara satis.

Haud secus Aldrici volitat dum fama per orbem,

      Excelsum currens venit ad usque polum.

Inde ad Hludowici pervenit Caesaris aures,

      Cuius mox iussu clericus efficitur.

85

Iam tunc bis denos compleverat optime soles.

      Hanc ex quo lucem venerat in fragilem.

Ergo sequenti anno fit hostiarius ipse,

      Atque eodem lector ipse sacratus adest.

Hinc iterumque anno iam volitante secundo

90

      Exorcista fuit auxiliante deo.

Inde tribus post haec iam succedentibus annis

      Accolitus iure hic benedictus adest.

Denique succedente anno sic iure sequentem

      Percepit Christo auxiliante gradum.

95

Tunc iterum alterius transactis mensibus anni

      Fit levita sacer Metis in aecclesia.

Istos ergo gradus Gundulfus episcopus illi,

      Clero vel populo valde petente, dedit.

Hic ut vitales amisit corpore flatus,

100

      Suscepit Drogo pontificale decus.

His ita finitis, transacto denique lustro,

      Ex quo praedicto omnia facta manent,

Sacratur domino benedicitur atque sacerdos

      Drogonis manibus praesulis egregii.

105

Hic igitur vitae ter denis atque duobus

      Finitis annis auxiliante deo,

Sacratur praesul digne Cenomannis in urbe

      A sanctis patribus nobilibusque viris.

Hoc etenim multis cecinerunt ante diebus

110

      Multi pontifices egregiique patres.

Horum quod fuerit tunc namque prophetia vera,

      Monstravit certis conditor indiciis.

Nam dum octingentos ter denos denique binos

      Annos perficeret mundi abeundo rota,

115

Ex duo transierat sacra incarnatio Christi.

      November senos perficeretque dies,

Vndecima atque foret iam tunc indictio currens,

      Franconem iuvenem mors sibi dira tulit.

Post quem successit iam dictus nomine praesul,

120

      Cuius fama altos currit ad usque polos.

Tunc enim imperii denos pariterque novenos

      Complebat annos rex Hludowicus ovans.

Nec magis ergo fuit sedes sine praesule dicta

      Quam geminos, Christo auxiliante, dies.

125

Hinc bona plura sacer quae praesul fecerit ipse.

      Eius scripsere omnia discipuli:

Necnon aecclesias, quas condidit atque dicavit,

      Quas fecit magnas multiplicesque domos;

Vel quae fundavit monachorum habitacula plura,

130

      Seu quot pontifices ipse sacravit ovans,

Quotque sacerdotes reliquos benedixerit atque

      Multiplices, Christo auxiliante, gradus.

De qua progenie fuerit generatus et hisdem

      Cum quibus edoctus atque enutritus adest:

135

Et quot res adquisivit legaliter ipse

      Commissae a Christo sibimet aecclesiae,

Accepitque sibi super haec regalia scripta,

      Firmius ut sic sic semper haberet ea:

Actibus ex eius recte conscriptus opimis

140

      Hinc a discipulis cuncta libellus habet.

Quem si quis iugiter digne scrutando revolvat,

      Hic mox inveniet plurima lucra sibi.

Hunc tu pontificem conserva, Christe redemptor,

      Vt devota omnis plebs lacrimando rogat.

145

Cumque suprema eius viduaverit urna pupillas,

      Aeternam requiem cede precamur, ei.