Contulit hic igitur praedictus nomine praesul
Aecclesiae dictae aurea dona satis.
E quibus innumeris paucissima nempe canemus,
Nam cum sint nimia, nec numerantur ea.
5
Huic regina potens Iudith cognomine dicta
Mirifici calicis aurea dona dedit.
Obtulit hunc sancti mox salvatoris ad aram
Ac sanctae Mariae, martyris et Stephani,
Necnon, martirii parilis quos palma beavit,
10
Gervasii sancti Prothasiique simul.
Hinc quoque vestimenta dedit pulcherrima trina,
Quis fruitur digne pontificalis honor.
Obtulit hic iterum devota mente sacerdos
Altera mirifica plurima seu varia,
15
Quisque sacerdotes utuntur tempore sacro;
Denique levitis altera plura dedit.
Hinc reliquis gradibus concessit singula cunctis
Quaeque necessaria esse sciebat eis.