Bis quadringentis triginta atque octo volutis
Annis salvator natus ut est dominus,
Iure suum faciens indictio prima recursum,
Quae certis numeris temporibusque volat,
5
Imperii domnus compleret dum Hludowicus
Bis denos annos denique quinque super;
Implens Aldricus senos feliciter annos,
Ex quo illi datus est pontificalis honor,
Non alius quam quem Cenomannis in urbe priores
10
Excoluere pii et tenuere patres;
Vndenos Maius propria vertigine mensis
Perficiens celeres mundo abeunte dies:
Praedictus praesul tunc aram iure dicavit
Aecclesiae, recubat qua Karilephus ovans.
15
In domini sacrans hanc salvatoris honore
Virginis et Mariae matris et altithroni;
Sed nec excipitur ab hoc Martinus honore
Christi confessor praecipuusque pater.
Praefixo ergo die praefixus nomine praesul
20
Suscipitur dicto inque monasterio,
Vt docet ordo sacer, sanctum decet ut seniorem,
A sanctis patribus nobilibusque viris.
Extitit hoc primo postquam Caesar Hludowicus
Reddidit hoc sibimet aecclesiaeque suae.
25
Cui da, cunctipotens, hanc optime ducere vitam.
Insuper et requiem annue perpetuam.