Ipse Micon paucos studui decerpere sticos
Alfaque per betum figere marginibus,
Nomina doctorum simul e diverso notare,
Vt foret accensis suffugium pueris.
5
Sed tamen hos, lector, vigili tu mente retracta,
Vt teneas recta ac reprobe<s> nocua.
At si profuerint, placeat iterare legendo;
Sin vero minime, sit tibi cura levis.
Vnum te rogito: memor esse mei quoque semper
10
Digneris sanctis inque tuis precibus.