carmina Centulensia 16

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Musa, manu in celsi tu basia fige magistri

      Et mea da docto carmina valde viro.

Ipsius ante pedes revolutaque fare, age: "Nostrum

      Insipidum carmen accipe tuque, pater."

5

Post caput inflexum habeas terra tenus, ora:

      "Corrige hanc neniam, da mihi post veniam".

Incipe tunc parvos cursim perstringere versus:

      Quo modo prostravit alter Adam zabulum:

Seu domini de corpore vero ac sanguine Christi:

10

      Qualiter ac sanctus martyr enim Stephanus:

Nec non Iohannis festam, rogo, corripe sensim:

      Ac simul Herodis heu nimium facinus. -

"Pareo praeceptis" veneranter ait quoque Musa.

Nativitas hodie cuius celebratur in orbe

15

      Isaias "genitus ecce puer" cecinit

Ac pariter nobis resonat clamore benigno

      Celsa cum voce: "filius atque datus";

Sedibus a summis venit religare malignum,

      (Qui genus humanum laeserat heu nimium,

20

Afforet ut Christus compactum post capud ipse,

      Membra probi illius iam quoque catholici),

Cuius et imperium ac semper sine fine potestas.

      Ambigit hoc nullus de minimis minimus:

Eius in exortu iubilatio magna resultet;

25

      Dicemus: "Salve<s>, nate, tuos famulos,

Quos auctor tenuit zabulus cum fraude maligna,

      Cludere ne valeat carcere forte tuos".

Hoc iter oportet breviter percurrere parvum,

Qui cupit hanc domini festam celebrare benigne,

30

Ipsius et corpus hodie contingere digne.

Credat enim natum patris de semine nullo,

Accipimus cuius corpus veneranter in aula:

Intemerata qua fide credimus esse beandi

Credentes ipsum fore corpus de genetrice.

35

Haud secus illud enim sumit sibi quisque fidelis.

Hoc cybus atque salus animae est, hoc credimus omnes;

Ambigit almivolus nullus hoc credere credo.

Post <opus> hoc parvum perparva ego pangere tempto.

En hodie sanctus cum sanctis iamque triumphat

40

Ac residet caelo victor palma redimitus.

Cuius enim festam digno celebramus honore,

Hic protomartyr enim voluit persistere Christi,

Inter Christicolas socius quo fieret unus.

Nam lapides inter torrentis talia "Iesu"

45

Exorat "domine, peccamina reddere noli

Illis haec, miseri quia te minime quoque norunt".

Permagnum nobis specimen dimisit in aevum,

Quod nostrum quisque studeat: meminisse iuvabit.-

Ast pede iam claudo perstringam carmina pauca.

50

Ecce dies lucet toto praeclarus in orbe,

In quo Iohannis festivitas colitur,

Christi euangelium cuius rutilat deitate,

In quo prae cunctis celsius enituit.

Mundi principium coepit perstringere celse

55

"Principio verbum" hoc "in erat" cecinit.

Ebibit hoc gratis afflatus famine sancto;

Quapropter humilis celsa loqui valuit.

Cui Christus fixus cruce tradidit, ut genitricis

Gestaret curam sollicitantis opem.

60

Virgo etiam servator virginis affuit ipse

Inque sua, tenuit emeritam dominam.

Ludere fracta etenim conor mirabile dictu.

Natalis hodie magno veneratur honore

Lactantumque dies puerorum: mente benigna

65

Quorum nunc munus caelo iam praesidet alto,

Ipsorum sanguis merito conclamat aitque:

"Talia cur ausus, lanio miser, impie latro,

Funera, Herodes, imponere pro nece Christi

Parvis ac matrum rumasque trahentibus umquam?"

70

Iam quia cum ipso propassi Christoque triumphant,

Putide, †terra tegis nec non olidoque volutat

Spiritus inferno pernix meritoque ligatus.

Hactenus, ut potui, lusi; nunc postulo finem.

Exin sique libet, parum soporata plurima pandam.

75

Munere pro tali nec non pro versibus istis

Plenam cervisae cuppam merear quoque habere.

Ad finem rogito: valeatis tempore longo.