Carmina iam dudum coepi confingere parva,
Fistula; quae restant, nunc perarare sedet -
Si dominus hodie dederit contingere posse -:
Quomodo post coenam disposuit tunicam,
5
Linteolo accinctus pelvem manibus quoque sumpsit,
Discipulum supplex abluit ipse pedes.
In quo humili facto latitabat mira figura,
Quam tunc cernebant discipuli minime.
Inter quos etiam nec defuit eheu Iudas
10
Iscarioth, servus perfidus atque malus,
Qui socius numero, sed dispar mente manebat,
Cui pretium mundi distrahere placuit,
Ne foret ipse miser reparatus sanguine Christi,
Fundere pro nobis quem studuit miseris;
15
Post malesanus enim ficu se sustulit alta
Faucibus adnexis suasus ab hoste truci.
Sic planus atque fugax vitam finivit amaram,
Carcere qui tetro nunc residet merito.
Pax tibi, praeceptor, maneat, dum vesceris aura
20
Aetherea; deinde sit, precor, alma quies
Caelesti in regno, quo pax sine fine renidet:
Hoc faciat rerum conditor, oro, deus.