carmina Centulensia 24

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Iam pridem vestras studui pulsare benigne

Aures - incassum, minime quod nempe putabam;

Nuncque pudens nimium reticesco, care magister,

Vestrum ob promissum nec non nostroque petitu.

5

Nam post hoc, fateor, dubito rogitare, quod usquam est,

Iam quia speratum merui minime quoque votum;

Sed reor haud dignum fore memet munere tanto:

Ast, si vita manet, neque vilius ipse parabo.

Exempli regis Salomonis sis memor, alme,

10

Ante oculos illud quoniam gestare necesse est:

Praestat enim multo magis haud promittere quicquam,

Promissum post quam gratis non reddere donum.

Dulcis adelfe, vale, quem diligo mente fideli;

Hos apices relege insipidos feliciter, oro,

15

Postque salus animae perpes tibi gloria sitque:

Vna cum sanctis valeas, precor, esse colonus.

Versiculi nimium nostri causantur inepte,

      Quod cupiunt facile munus habere grave.