carmina Centulensia 26

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Sacra dies colitur hodie per climata mundi

      Martini sancti, praesulis egregii.

Cuius enim Turonis corpus servatur in urbe,

      Olim quae nituit nomen habens aliud,

5

Huius enim meritis vocitata est altera Roma;

      Sed vix prima manet, busta secunda iacet.

Nam sacer antistes valuit compescere flammas

      Atque inibi atroces sternere nempe viros,

Ignem qui quondam lenivit, qua recubabat,

10

      Accensum circa aediculam subito.

Quisque potest hodie nostrum sub principe pigro

      Sistere securus ac simul incolumis?:

Sed dominus iudex aequus quoque haud sine causa

      Percutit invalidum eheu †quam polum.

15

Idcirco cuique assidue nostrum vigilandum est.

      Vt fugiat prava nec sterilis maneat,

Quo precibus iuti sanctorum iure queamus

      In regno Christi participes fieri.

Nos hodie Martini pontificisque iuvari

20

      Summissi petimus ac meritis precibus,

Vt noster locus inlaesus mereatur adesse

      Nec non tutati ipsius et famuli.

Hasque preces audi, domine, miserere serenus

      Nobis, plasma tuum qui sumus inmeriti.

25

Sit tibi festa, pater, numerosa ac laeta per annos:

      Hoc rogitant nostri versiculi insipidi.