carmina Centulensia 27

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Iam dudum monitus coepi decerpere versus

      Alfaque per betum figere marginibus,

Nomina doctorum simul e diverso notare,

      Vt foret accensis suffugium pueris.

5

Sed tamen hos, lector, vigili tu mente retracta,

      Vt teneas recta ac reprobes nocua.

At si profuerint, placeat iterare legendo;

      Sin vero minime, semper, amice, vale.

Sis memor, oro, pro me implorare tonantem,

10

      Tantis pro mendis ut mihi det veniam

Ac valeam faciat reminisci dicta magistri,

      Oblivio fugiat: et tibi pax maneat.

Hoc faciat hominum dominus sator atque redemptor;

      Os illud resonet semper, adelfe, tuum.

15

Vnum te moneo: nostros ridere recusa,

      Corrige sed versus quam magis insipidos.

Nam deus est prepotens nostram reserare loquelam,

      Qui dedit os asinae sat bene verba loqui.

Ipsius et supplex ad finem posco iuvamen;

20

      Quod rogito ut tribuat, hoc precor ut faciat.

Et tibi vita salus laus gloria tempore proso

      Nec minus ac, lector, sit sine fine quies.