carmina Centulensia 82

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Suscipe, digne sacer, nostrarum litterularum

      Tripudium, tribuo quod tibi laetus ego

Signo pro, nostra quod fecit Christus in aula

      Almi per celsa Richarii merita,

5

Quando cohors fratrum reddebat tempore noctis

      Laudes altithrono corde tenus domino

Coram plebeio variis ex partibus ultro

      Adgresso sexu disparili populo.

Talia plura tamen recolo miracula gesta,

10

      Quae adscribi digna paginulis fuerant;

Incuriam propter nimiam sed hocque residit,

      Nos inter veluti plura solent fieri.

Hoc ideo tango: studeas scribendo notare

      Nunc instans pariter praeteritaque, pater,

15

Atque priori codiculo mandare studeto,

      Quo tibi laus inde perpetua maneat,

Et nobis coram digne recitando legatur

      Ipsius in sacra festivitate patris

Nostri Richarii, confessoris quoque Christi,

20

      Illius ad laudem nominis atque tui.

Versiculos, tensis ad finem, sumere, palmis,

      Digneris, rogito, quodque iubent, facito.