carmina Centulensia 85

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Suscipe, quaeso, apicum nostrorum, care sophista,

      Legatum, moneo, quaeque monent, facito.

Ignorant, si cana fides stat, mansit ut olim;

      Quapropter trepidi munus habere petunt.

5

Est aliqua tibi si cuppa, mihi mittere cursim,

      Coram te quae stat, praeter eam, rogitant.

Quando etiam Dani rapuerunt omnia nostra,

      Tunc peregre cuppa ivit et ipsa mea.

Quocirca, tibi si potis est, sit mittere velle,

10

      Hanappum pariter impositumque super.

Sin minime posse est, tu semper, amice, valeto:

      Hoc rogitant nostri versiculi tenues.

Nam multum sitio faciem, mihi crede, tuamque

      Cernere: pro certo corde tenus fateor.

15

Sed miror, cecinit tua cur non fistula saltem

      Tantum iam longo tempore: "Care, vale".

Insuper ammoneo, studeas placare patronum

      Quo mihi mellifluum, nomine Pascasium;

Cui nimis infensus maneo, veluti quoque fama

20

      Pernix innotuit, quod mihi displicuit.

Quem, si vita manet, cupio cito cernere laetum

      Atque solo stratus poscere tunc veniam.

Expers epitimo demum persistere vini,

      Ipsum placatum donec habere queam.

25

Pane inhio nec non atro contentus adesse,

      Vsquequo mens mesta sit hilarata sua.

Plus placet, en fateor, cleptim mihi caedat ut ipse,

      Quam maneat me erga mens furibunda sua.

Ad finem Rainhardus te deposcit habere

30

      Hic et in aeternum prospera cuncta simul.