Hanc ego Ratbertus studui componere parvam
Eclesiam summi tactus amore dei,
Ipsius atque simul Mariae sanctae genitricis,
Quae verbum verbo protulit angelico;
5
Cuius honore sacratum est, hic quod cernitur, omne,
In crucibus, capsis reliquiisque sacris.
Quarum pro meritis merear spectare supernum
Regnum, cum iustis esse colonus ibi,
Caelicolis inibi dapibusque frui, deus alme,
10
Est ubi fraus nulla, sed probitas nivea.
Hoc quicumque legis, lector, tu dic, rogo, bisque
Euangelistae more Iohannis: "Amen".