carmina Centulensia 92

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


O regale decus, Francorum spes procerumque,

      Cuius perclarum nomen in orbe cluit,

Nobilis ac celsa cuius processit origo

      Floribus almorum candiferisque patrum!

5

Scilicet Arnulfi, Ferioli martyris almi

      Atque Moderici praesulis egregii:

Est nobis <operae> pretium, domine, data quo stent

      Iam tibi, pacifice, regna diu, Karole,

Ipsorum ad regimen, dominus quae cessit habere

10

      Post genitoris iter aetheris ad fabricam.

Quae quidam malefidi iamdudum statuere

      Demere, sed Christo hoc operante manent.

Nec fuit hoc sine Marte gravi crepitantibus armis;

      Quae modo pace silent, et tibi sceptra manent.

15

Et maneant, maneas, quoniam pater es monachorum,

      Quorum tutor ades spesque salusque manes.

Quam bonus es Christi cultor venerator amator,

      Zelator sanctae insuper eclesiae.

Stas etiam sacrae fervens in amore sophiae

20

      Ac simul humanis comptus in eloquiis.

His nexis primum karitas sibi vindicat in te

      Sessum regalem consociata fide.

Posthaec iustitiae virtus cum lancibus aeque

      Appensis etiam emicat, o domine.

25

Has ingressus enim portas redimitus in alto

      Culmine stas regni tutus, ab hisque vigens.

Germine namque tuo tali mereantur adesse

      Reges Francigeno, hoc petimus, populo,

Qui mores patris, pariter referant et avorum

30

      Et valeant gentes sternere sub pedibus.

Quorum facta bona volitando fama recludat,

      Et maneant illis sceptra serena patris.

Muniat interea pia te, rex, dextera Christi

      Vna cum claro conubioque tuo,

35

Cum natis pariter nec non cum sanguine pulchro

      Coniugis effuso, rex, latereque tuo;

Post hanc et vitam faciat quos scandere caeli

      Stellantis celsum, posco, super solium.

Hoc etiam nostri pueri iuvenesque senesque

40

      Exorant, domine, nocte simulque die.

Percipiat voces horum humile rogitando,

      Omnia qui spectat, quicquid in orbe latet

Vel quicquid hominum versatur cordis in antro,

      Sternit quique leves, erigit atque humiles.

45

Qui regique facit genuinum sumere regnum:

      Hic, rex, et regna det tibi perpetua.