carmina Centulensia 105

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


O regis suboles Karoli, salveris amoena

      Plurima per saecli curricula rapidi

Ad decus eclesiae, vestri genitoris honorem,

      Qui vos in sorte fecit inesse dei

5

Ac ovium Christi pastorem digne in ovile

      Adfore degentum praecipuisque locis.

In quibus assidue, fratres sed maxime nostri

      Pro vestra dominum prosperitate rogant;

Et merito, eximia quoniam promissio vestra

10

      Nos erga hilariter accelerata manet.

Felix illa dies, nobis in qua reboavit

      Vos: "Vester regis pastor adest genitus."

Iam quia domnus abest Welpho, memorabilis abba,

      Qui quondam nostrum rexit amando gregem,

15

In vobis siquidem nunc stat spes maxima nostra

      Post caeli dominum, o decus egregium.

Nullus in hoc stupeat, quia sic fors omnia versat:

      Sic mundus coepit, tempora sicque rotant.

Francigenum nobis valuit nullum potiorem

20

      Praelatum vester eligere genitor.

Sed metuo tanta specie nos haud fore dignos

      Indignis nostris pro nimium meritis;

Ipsam nam petimus dignam reverenter habere

      Calce tenus vitae ipsius egregiae. -

25

Inclite, nunc ad vos, pastor, mea verba reflecto,

      Surgens magnifici de latere Karoli.

Iam bini revoluti anni, mihi, sunt quoque, postquam

      Stat commissa huius porta monasterii,

Reddere quam desidero nunc dominumque rogare

30

      Pro vobis iugiter meque etiam pariter,

Fama mala ne me sine culpa forte sequatur,

      Qualis iam vestras venit ad auriculas.

Sed dominum testor nec non nostrumque professum:

      Hoc verum fateor vere fore minime.

35

At si tam perverse agere ac nequiter studuissem,

      Paupertas alta hoc minime sineret.

Invidiae fomes, studuisti tangere cur me,

      Cum de pauperibus stat tibi cura levis?

Sed pravi suasor non te sinit esse serenam,

40

      Me super idcirco sollicitaque manes.

Est etenim natura tua temet cruciare,

      Te merito rodunt alteriusque bona.

Invidiae nunc sit finis: caveamus, ut ipsa

      A nobis fugiat, pax caritas maneat. -

45

Ad calcem repeto, capite quod supra petivi:

      Quod vos exaltet cunctipotens<que> regat,

Etherias faciat sedes post scandere finem,

      Cum venerit fultus coetibus angelicis.