Quantas incipiat grates edicere, Galle,
Se negat hoc nosse fistula nostra, tibi
Munere pro tanto mihi collato sine nostro
Ostenso nusquam obsequio tibimet.
5
Vnum se tantum iactat hoc cordis in antro
Condere, si nobis vita aderit socia,
Donec econtra valeat certare: quod aptum
Sit munus tali reddere munifici.
Interea virtus te salvet protegat atque
10
Christi per saecli plurima curricula
Centuplicata illi placeat tibi reddere dona
Hic et in aeternum gaudia perpetua.
Multa tibi habui mente depingere nostra,
Aspexit faciem sed lupus ante meam:
15
Idcirco sensum subitoque dirempsit et ipsum
Vna cum voce: tu quoque, Galle, vale.
Ad finem nimias dicit tibi nostra salutes
Fistula, quas supra conticuit capite.
Mos manet in scriptis erga vitare priores
20
Has a subiectis, nomina ceu propria.
Blandiloquas ideo minime fuit ausa salutes
Offerre in prima fronte salutifera.