carmina Centulensia 123

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Fistula, treche cita, Aldricum perquire sagacem:

      In Christo semper dic valita<r>e virum.

Atque dehinc grates studeas multasque referre

      Munere collato Alcimedontis enim

5

Indigno mihi, haut meritoque sua bonitate

      Ac sine servitio sollicitando meo.

Sed dominus reddat, potis est cui reddere, dicque,

      Tempore praesenti donula plura sibi.

Basia fige pedi, propria ad remeare studeto

10

      Cum celeri cursu transiliendo simul.

De mihi prosperitate sua tu reddere certum,

      Iucundum valeas ac, veluti cupio.

Mente tua teneas fida haec quoque verba, videto,

      Tergitim stratu, fistula, dum recubas.

15

De fluvio nil Laetheo tu sumere, dicta,

      Praesumas, donec nostra peracta habeas.