carmina Centulensia 149

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Miror, cur mavis nimium habitare secretus

      Aede in sordidula, quam residere loco

Conspicuus multis, studium quo cernere possint,

      O bone, quod peragis cotidie, iuvenis.

5

Conspicis hic etenim plura pendentia mala

      Atque frutecta alia, quae tibi sunt placita;

Pampineis, si vis, poteris habitare sub umbris,

      Ex cornu mala vellere purpurea.

Codiculos propter reponendos atque tabellas

10

      Stat vobisque, scio, quod repetis satius.

Vnum te moneo: semper certare studeto,

      Quo valeas fisus ludere litterulis

Cum sociis, tecum qui discunt nocte dieque

      Artem grammaticam; sicque valeto bene.