carmina Centulensia 161

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Inter florigeras lenti dum sedimus herbas,

      Nostros se Bachus praetulit ante oculos.

Hunc quidam nimium verbis affatur amicis

      Lurgo, ait et: "Noster sis quoque nunc sotius,

5

Exsomnes pariter maneamus, quaeso, hodieque

      Ac libeat gremio sic cubitare meo,

Quo valeam cantare satur te, Bache, iuvante

      Inflatis buccis carmina Pieria."

Talia cui cessit nec non affatur Iachus:

10

      "Pulticulis senas sume tibi cotilas,

Vt sic distentus valeas sorbere gulose

      Innumeros ciatos, ludere post satius."

Quo dicto subito somno Bacchoque repressus:

      Tum podex carmen extulit horridulum.

15

Nulla fuit requies illique in tempore noctis,

      Donec digerere sumpta nimis valuit.

Nec quantum voluit, fateor, tamen ipse removit

      Incoctas propter pulticulas nimium.

Vnum sed factum verecundor nempe referre,

20

      Quod magis occulere quam reserare decet:

Pro pudor, hoc stratus patefecit nam quoque eiusdem,

      Quod plectro linguae comprimere volui.-

Hoc quicumque legis, noli tu credulus esse

      Consiliis Bachi, sed memor esto tui.

25

Parvus amator enim sis illius omne per aevum,

      Ne te diversa subripiantque mala.