Suscipe directum, carissime, munus amici
Et placeat merito, vile quod est pretio.
Non aurum fulvum neque gemmae sunt mihi carae,
Sed magnam inopiam cellula nostra tegit.
5
Quapropter nimium verecundus hoc quoque munus
Dirigo perparvum; sume tamen placide.
Nam gestit noster animus tibi plura parare:
Tantisper parvum, quaeso, pater, capies.
Et tibi laeta dies hodie ac numerosa per annos
10
Sit, rogitant nostri versiculi insipidi.
Dum resides propter cineres, quos perlege solus;
Ipsos Vulcano porrige post, rogito.