carmina Centulensia 164

Reference basis text: L. Traube, 1886-96

Other sections


Exiguus nimium modicum tibi dirigo munus:

      Illud enim sume, quaeso, pater, placide.

Exemplum minime pigeat memorare Catonis:

      'Quod tribuit pauper, gratifice capies.'

5

Nam si vita manet, post hoc maiora sequantur:

      Interea vile displiceat minime.

Vnum te nosse cupio certumque manere:

      Omne meum, fateor, si cupis, esse tuum.

Et merito, quoniam tua sic mea nec minus esse

10

      Veraciter credo quamque ratum teneo.

Non opus est nostrum sermonem texere prosum,

      Atque oleum nolo vendere, amice, tibi.

Quod loquor, ut stabile maneat, tu fige sigillum,

      Quo nullus valeat hanc violare fidem.

15

Sit tibi nativitas hodie ac numerosa per annos

      Laeta, tuus, domini, hoc quoque desiderat.

Ac genitus patris te protegat, oro diuque,

      Pro nobis carnem sumere qui voluit,

Solveret ut primum hominem, quem condidit ipse,

20

      A morsu mali, mandere quod studuit,

Nec non et zabulum religaret, vinceret atque,

      Plures ne traheret mortis ad interitum.

Quod subito accidit ad mentem mihi, hoc tibi, frater,

      Scripsi, ideoque meo parce, precor, calamo.

25

Dum resides propter prunas, hoc perlege carmen,

      Exin Vulcano quod tribue, rogito.

Post niveum cape lomentum: sic ablue chiras,

      Istorum tactu ne maneant olidae.

Munere pro parvo parvos tibi dirigo sticos,

30

      Quos, didascle meus, corrige; deinde vale.