Hic quidam levita cubat sub tegmine ponti
Custos eclesiae fidus ubique bene,
Sunt cui commissae vestes ac vasa sacrata
<>
5
O pater, o custos, multos hic vadere noli,
Ne valeant sanctam commaculare larem.
Frangitur hic corpus domini saepissime sanctum:
Quapropter mundam condecet es<se> domum.
His quoque pro cuppam studeas dare versibus unam
10
Nec non copello desuper imposito.
Si dederis tamen hanc, contra certare parabo;
Sin vero minime, stat mihi cura levis.