1
Audiat celum atque terra, universus populus
Tartarucum et Infernum invicem sibi loquentes.
Videte principem mortis religatum in tormentis.
2
Belua sevissima dixit: "Potentes quos seculi
Ad te, Infer, iam adduxi, te non valent effugere."
Videte principem mortis religatum in tormentis.
3
Caecus miser tunc Infernus cum tremore loquitur:
"Abstractus de sede mea Lazarus, quem adduxisti."
Videte principem mortis religatum in tormentis.
4
Dixit Infer ad Satanan: "Quis est ille tam magnus,
Potens et fortis in bello? Ab illo eris superandus."
Videte principem mortis religatum in tormentis.
"Ego scio, quis est ille, Iesus enim dicitur;
Vinctum ipsum tibi trado, sicut feci omnes gentes."
Videte principem mortis religatum in tormentis.
6
"Fortis timor me concutit", dixit Infer pavidus:
"Es cum illo pugnaturus et ab ipso religandus."
Videte principem mortis religatum in tormentis.