rhythmi antiquiores ex variis codicibus 96

Reference basis text: K. Strecker, 1914

Other sections


Felices iunguntur ecce benedicto foedere

Sponsus atque sponsa sibi annuente dextera,

Protoplastum quae plasmavit iungens ei coniugem,

Vnde totus constat mundus repletus hominibus.

Inde tulit aetas prima iustum coram domino

Enoch, qui translatus intra paradisi gaudia

Vivit constans absque mortem, cum foret perpetua

Hominum vita, peccasset nisi primus hominum.

Hinc aetas secunda prompsit Noe, demum tertia

Abraham dei amicum Sarrae coniugaverat,

Vnde crescit sancta proles, cum florerent saecula

Germinans et pulularet humana propinquitas.

Quarta David regni fulsit clarus diademate,

Quinta plevem transmigravit regno Babyllonico,

Vt purgaret penitendo mala, quae commiserant,

Vt parati redemptorem devote susciperent.

Sexta Christus virginali processit e thalamo:

Signa multa demonstrando adiit conubia,

Hidriarum undas vertens in saporem vinolum:

Demonstravit execrandas nusquam fore nuptias.

Sicut Eva costa viri formatur in coniugem,

Sic ecclesia de Christi conformatur latere.

Quapropter laeti convivae Fescennina debita

Caelebrantes date trino summam deo gloriam,

"Benedicat Christi manus" et devoti dicite

"Sponsum istum atque sponsam detque laeta corpora,

Pacem, natos atque natas, simul habundantia

Atque longeuam aetatem et post finem requiem."