1
Gastrimargia est primum principale vitium,
Quodque corpori si satum heserit intrinsecus,
Plura prodeunt nefanda de ramorum fructibus.
2
Nostris placuit vocare hanc ventris ingluviem,
Commessationes fluxas atque detestabiles,
Que cum fuerint in nobis, excitant libidines.
3
Fornicatio de gula et de ventris crapula
Propagata male blanda, impudens, turpissima
Membra nostra ne, quod absit, meretricis faciat.
4
Radix omnium malorum extat filargiria,
Amor est pecuniarum, quae est avaritia;
Salvatorem ipsa nostrum vendidit cupiditas.
5
Ire vitium tollendum, quod est menti noxium:
Sol iustitie per iram quem si occiditur,
Hosti nostro ad nos datur facilis introitus.
6
Cui fuerit innixus spiritus tristitie,
Offuscata mente passim per incursus varios
Corde ceco sic discurrit velut sensu ebrius.
7
Sicut enim vestimentum tinea demolitur
Et a vermibus conrosum sepe lignum teritur,
Sicque morsibus vastata tristis mens perhimitur.
8
De iniuriis illatis et de lucro perdito
Equo animo estote, quia plus dominus
Paenitentum salus ipse est, redemptor omnium.
9
De acidia procedit mentis instabilitas,
Otiositatis telo sauciatur anima,
Cordis tedio et somno semper manet anxia.
10
Cenodoxiae vitemus letale contagium,
Si quid boni operamur, ut a deo praemium
Mereamur et fruamur bonis in perpetuum.
11
Ista quoque Ezechiam post tanta preconia
Regem adit, superavit, fregit vana gloria,
Quemque hostis non prostravit, superavit vanitas.
12
De superbia contemptus, murmur ac invidia,
Hereses, contentiones, inoboedientia
Oriuntur, mala cuncta pene cum iactantia.
13
In occulto mens elata prius cum tumuerit,
Velud vipera maternis disruptis lateribus
De baratro sui cordis verba spargit vocibus.
14
Maxime humanum genus per mentis superbiam
Hosti subditur antiquo et carnis luxuriam,
Cuius nos de fauce trahat infinita pietas.
15
Quisquis istis vacuatus fuerit a vitiis,
Mansionem deo parat in suis precordiis,
Regnaturus in aeternum cum electis angelis.