rhythmi antiquiores ex variis codicibus 106

Reference basis text: K. Strecker, 1914

Other sections


1

Queri solet a quibusdam, cur septuagesima

Sexaginta tres dierum taliter notata sit

Alleluia nec canatur in prefatis diebus.

2

Decem luces sunt create ab aeterno lumine,

Quae in septem sunt distincte dies ut ebdomade,

Quarum una per tumorem versa est in tenebras.

3

Novem, quae aeterne luci adheserunt fortiter,

Pre timore Alleluia non audebant canere,

Quae est "laus deitatis et immensa gloria."

4

Homo igitur creatus lucis ad imaginem,

Dei iussa si teneret, in aeternum viveret

Sicut nobem angelorum ordine tunc decimus.

5

Illo morte moriente omnes simul morimur

Mortis vinculo constricti, in quo cuncti nascimur,

Sed renati liberamur mortis a periculo.

6

Ideoque nunc fideles omnes per aecclesias

Alleluia nec canatur nobem per ebdomadas,

Donec nobis lux resurgat dominus ab inferis.

7

Virga est egressa nobis stirpe de Davitica,

In qua sanctus requievit septiformis spiritus,

Haec est vera septimana, lux sanctorum omnium.

8

Inmortalis iamque factus visus est in dextera

Continere septem stellas septem pre candelabra,

Septem angelos transmittens septem ad aecclesias.

9

Haec <est> enim dei virtus, dei sapientia,

Quae habebat decem dragmas, quarum unam perditam

Perquisitam et inventam reportavit gratulans.

10

Vnde deo laudem dantes angelorum agmina

In excelsis et in terra pacem datam resonant,

Quando angeli pastores Christum natum nuntiant.

11

Quem vidistis, o pastores, nuntiate omnibus:

"Natum vidimus, in choro angelorum dominum

Quem adorant potestates et virtutes supere!"

12

Non legistis, o amici, veritas quae dixerit:

"Quisnam vestrum centum oves habens nunc in montibus,

Nonaginta nobem oves quam ob rem reliquerit"?

13

Nonne hominem requirens, ovem, que perierat,

(Scilicet Adam et Eva, manibus quos fecerat,)

Quam inventam reportavit propriis in humeris?

14

"Congaudete mecum omnes et congratulamini,

O vicini et vicine cum amicis pariter,

De inventam ovem meam numero centesima."

15

Hac pro causa rationis, in qua extat veritas,

Non canatur Alleluia novem per ebdomadas,

Donec decima exurgat protoplastos renovans.

16

Vt imago summi nummi circa circumscribitur,

Sic incircumscriptus Iesus inter omnes sanctos est,

Vt sit deus pater eius omnia in omnibus.