rhythmi antiquiores computistici 113

Reference basis text: K. Strecker, 1914

Other sections


1

Anni domini notantur in praesenti linea,

Cum misertus mundi deus ad tollenda crimina

Natus homo hic processit nostra ferens viscera.

2

Tres appone annis Christi pro indictionibus

Regulares et partire per quindenum numerum:

Absque mora tunc videbis, quis sit eius numerus.

3

Quarta est indictione natus Christus dominus,

Ideo tres apponuntur pro indictionibus

De denis duobus Christi de annorum numero.

4

Calculum qui lector scire studes mente strenua,

Ordines indictionum alta stent memoria;

Quae si absint, annos Christi amittes ignavia.

5

Ordines indictionum divide per quindecim,

Ipsis autem regulares adice duodecim,

Praesens anni apponatur ibidem indictio.

6

Hoc peracto annos Christi facili industria

Inventos adnuntiabis aliis, inscitia

Quibus erit, unde tibi magna erit gloria.

7

Per novenos atque denos annos Christi divide,

Et quod his superhabundat, extende per undecim,

Per triginta partiendo epactas repperies.

8

Decennovenalem paschae unum tantum subtrahe,

Per undenos ampliabis, per triginta divide,

Epactam ipsius anni protinus invenies.

9

Pro epactis namque solis sume annos domini,

Horum quartam his appone annorum qui fuerint,

Regulares adde quater, per septenos divide.

10

Tene item nono semper kalendas Aprilium

Feriam, quae esse constat locus concurrentium,

Crescunt quibus in diebus per septenum numerum.

11

Octo annos subtrahendo pro solari circulo

Per vigenos et octonos reliquos diviseris:

Invenisse te gaudebis sic solarem circulum.

12

Circulum et hunc solarem divide per quattuor,

Tandem quartam eius partem eidem adicito,

Per septenos dividendo concurrens invenitur.

13

Cyclus lunae quotus extat si scire desideras,

Duos annos semper deme de supremo numero,

Per novenos simul denos divisus repperitur.

14

Annis Christi unum tantum rite si addideris,

Per novenos atque denos pariter diviseris

Decennovenalem cyclum ultimum repperies.

15

Epactarum locus patet facilis et commodus

In undecimo kalendas positus Aprilium,

In quo luna cum epacta coaequatur numero.

16

Quartadecima epacta cum tenetur circulo,

Quartam decimam undeno kalendas Aprilium

Computare lunam cogit lege patrum sancitum.

17

Nam epactae cum excrescunt ad quindenum numerum,

Duodeno kalendarum itemque Aprilium

Quartamdecimam tenebis lunam sine dubio.

18

Pauciores iam epactas observata regula

Crescere per dies sine usque quartam decimam:

Ipsa erit quam quaerebas legalis legitima.

19

Porro plures si dicuntur ultra quindenarium,

Ipso numero ascende usque trigenarium,

Sic a nova inchoando ad paschalem terminum.

20

Pascha nostrum: primi mensis est tenenda regula

Christianis post peractam lunam quartam decimam

Aequinoctio transcenso in die dominico.

21

Luna paschae variatur in septeno numero

Die quo surrexit Christus ac salvator omnium,

A quo iure nomen sumpsit "sanctus et dominicus".

22

Inter azyma et pascha haec est differentia:

Paschae dies est tenenda luna quarta decima,

Azymorum qui sequuntur septena solemnitas.

23

Quatuor et trecentorum quinquaginta dierum

Recipit communis annus duodenis mensibus

Vndecim de solis cursu remanendo diebus.

24

Numerus iam undenorum hic per annos singulos

Ad quaerendam semper lunam annuatim ponitur,

Greco namque sortiuntur epactae vocabulo.

25

Embolismus vero decem atque novem diebus

Cursum solis transcendendo longior efficitur,

Constans quater octoginta et trecentis diebus.

26

Est et alia praefati circuli divisio,

In qua ogdoas annorum endecasque quaeritur,

Que aequare cursum solis atque lunae dicitur.

27

In kalendis si requiris lunam Ianuarii,

Cyclum semper tantum lunae extende per undecim,

Regularem adde unum, per triginta divide.

28

Cycli namque memorati tribus annis ultimis

Regularem non apponas unum ut in ceteris,

Quia duo sunt ponendi his cura pervigili.

29

Si vis ergo scire lunam hoc vel illo tempore,

Sume dies Ianuari a mensis principio,

Adde aetatem kalendarum lunae mensis ipsius.

30

Per novenos quinquagenos primo si partieris,

Nihilominus secundo triginta diviseris,

Vere lunam quam quaerebas facile invenies.

31

Anno lunam bissextili tum in Februario,

Ne paschalis vacillare videatur statio,

Dierum triginta cogit computare ratio.

32

Item sume dies anni, divide per septies,

Et quot ultra septem crescunt, habeto memoria,

His dictarum kalendarum feriam annectere.

33

Anno quoque bissextili pro quadrantis cumulo

Vnum tantum semper adde suprascripto numero,

Postquam rite dies ille in bissexto ponitur.

34

His in unum adunatis summam cum colligeris

Et septenis item suis partibus diviseris,

Argumento quam quaerebas feriam invenies.

35

Porro octavus et undenus atque nonus decimus

Generale argumentum conservare nequeunt,

Faciente embolismo, dum in tris inseritur.

36

Primo igitur de tribus anno, de quo diximus,

In Maiarum kalendarum consueta regula

Tunc octava demonstratur esse et vigesima:

37

Embolismus quia sane Martio inseritur

Dumque unius diei fuerit ablatio,

In vigeno remanebit et septeno numero.

38

Simili itemque modo in kalendas Iulias

Sic contractam de triginta in nonam vigesimam

Remanere embolismi facit superfluitas.

39

Anno undeno embolismi quia luna pridie

Nonas solet in Decembris solito accendere,

Facit eam tunc redire sic mutato ordine.

40

Ratio namque lunaris in kalendis Martii

Cum vigenam simul nonam computare soleat,

Embolismus tantum tenet octavam vigesimam.

41

Anno decimo et nono, qui est horum ultimus,

Tertio quia nonarum Martiarum ponitur,

Facit Maias in kalendas hunc supernum numerum.

42

In vigesima secunda die mensis Martii

Saltus lune est tenendus regulari ordine,

Qui per denos et novenos solet annos crescere.

43

Hora singulos per annos uno puncto addito

Nonadena parte puncti constat semper auctio,

Fit per decem novem annos diei ablatio.

44

Cunctis retro annis semper apponuntur undecim,

Hic epactae pro cremento numero duodecim,

Trigenario completo nullam dici placuit.

45

Decennovenalis primo anno, quo ponendus est,

Non, in ceteris ut solet, fit luna trigesima

Mensis huius sed contenta nona et vigesima.

46

De vigesima et nona die quippe alteram

Computare cogit primam hanc eius velocitas,

Transilire diem facit sic a nova inchoans.

47

Annum rite bissextilem si scire volueris

Dumque quater dividendo annos Christi tuleris,

Facile investigabis, an bissextus fuerit.

48

Vnus quippe post quaternos si forte remanserit,

Primus erit post bissextum pro quadrantis nomine,

Tertius secundum sequens occurrit similiter.

49

Tarditas solaris cursus hunc bissextum generat,

Quinque quia sexaginta et trecentis diebus

Adimplere senis horis zodiacum dicitur.

50

Quater senis horis dies cum nocte perficitur:

Quarta pars quia diei in anno colligitur,

Quarto anno dies unus in bissexto ponitur.

51

Aequinoctium vernale in prima vigesima

Martius tenere debet, quia patrum regula

Observare valde monet ratione sedula.

52

Sic itaque et September coaequato numero,

Quia esse duo anni comprobantur unius,

Autumnale suum alter servat aequinoctium.

53

Duodecimo kalendas mensis Ianuarii

Eodem tenente modo ad kalendas Iulias

Solistitia ponuntur eiusdemque numeri.

54

Haec si forte argumento quis scire desiderat,

Horologii intentus perquirat bene lineas:

Certa horum comprobabit ac vera confinia.

55

Tempora unius anni computantur quattuor:

Hiemps sicut in Novembris intrat idus septimo,

Sic initium et veris tenet Februarius.

56

Septimo in Maias idus item aestas oritur,

Nihilominus Augusti septimo idus ponitur

Tempus, quod autumnus tenet tam praefixo numero.

57

Ante vero solis ortum matutino tempore

Aestas rite inchoatur, cum parent Virgiliae,

Hiemps, mane in occasu ut abscondi ceperint.

58

Item veris et autumni habentur initia

Fere die sive nocte, cum Pliades, media,

Oriuntur vel occidunt per distincta tempora.

59

Solem semper zodiacum peragrare dicitur

Vna sane tantum parte in diei circulo,

Lunam vero plus a sole duodecim partibus.

60

Quatuor punctis semper luna a sole digreditur,

Sole eunte unam partem signiferi circuli

Luna ambiens percurrit tredecim in partibus.

61

Vnus punctus quia tribus partibus colligitur,

Tres aetates nempe lunae insimul nectentibus

Signum unum reddunt plenum atque senis partibus.

62

Forte luna quo versetur signo si quaesieris,

Quater ducta eius aetas per partes cum creverit,

Per triginta partiendo tunc signa repperies.

63

Est in media vel prima prompta computatio,

Namque alio in signo quot partes habuerit,

Tot sequentibus adice vel detrahe pariter.

64

Vnumquodque signum luna tantum binis diebus

Senis horis atque besse illustrare dicitur;

Sic per omnia percurrens ad ipsum revertitur.

65

Omnium tamen signorum nomina per ordinem

Retinere non omittas, quae fiunt duodecim,

Sine quibus non invenies computandi seriem.

66

Lunae quoque plenam horam quinque puncti faciunt;

Ipsa igitur a sole prima cum accenditur,

Quatuor punctis semper lucet suo in exordio.

67

Ducta quater eius aetas quaelibet cum fuerit,

Summam item partiendo per quinos si tuleris,

Totque horis luna candet, quot quinos habueris.

68

Hancque regulam teneto usque plenilunium,

Namque dena et vigena semper apto numero

Aequae partes comprobantur in horarum spatio.

69

Tempus quoque aestivale et brumale noctibus:

Horae ipsae sunt tenendae quantitatis modulo,

Plenae tantum sunt habendae circa aequinoctium.

70

Sensu semper cautus esto, computator optime,

Assiduitas legendi te magistrum exhibet,

Cum priscorum dicta patrum perscrutaris sedule.

71

Mentem cuius si depascit torpor et desidia,

Labare a corde solet sicut manu dammula,

Cum putatur plena esse, sicque restat vacua.