1
Ex novenis atque denis volo annis canere,
Per quos luna circumflexas vagatur in orbitas
Patiturque in vagando vices quoque varias;
2
Quod depinxi coloratim de fuco dissimili,
Vt, quod agis, o Selina, in sublimi aethere,
In membrana foret palam, quam dat ovis mortua.
3
Primum annum et secundum communes agnominant,
Qui decurrunt ex trecentis quinquais dieculis
Cum quaternis supra iunctis, ut sit annus integer.
4
Hoc in omni fit communi, quotquot sunt in ordine,
Si non sit bissextus tamen, in quo quinque iungimus,
Aut si lunae non sit saltus, in quo tres apponimus.
5
Quos communes vocitamus, sunt tantum duodecim
Omni anno duodenis acti lunae cursibus,
Non in uno semper loco sumentes exordium.
6
Horum quoque certi menses currunt uniformiter
Modo tries ex diebus modo vies novies,
Neque ullus calculando error eis obripit.
7
Embolismos Greci vocant, auctos vero Latii,
Qui sunt septem in noveno atque deno circulo,
Non eisdem, quis communes, incedentes passibus.
8
Ex trecentis nam diebus octoginta pariter
Cum quaternis constant simul, in exortu dispares,
Si non sit bissextus tamen, in quo unus superat.
9
Omnis ergo embolismus uno mense quolibet
In quocumque suo anno certum locum adnotat,
Vbi luna supercrescens tendit in tricesimam.
10
In quaterno namque die nonarum Decembrium
Prima luna embolismi adnotata cernitur,
Quae a prima sese trahit usque in tricesimam.
11
Hoc in anno nullus error computandi incidit,
Quin in uno mense semper luna sit tricesima
Ac vicissim in sequenti nona et vicesima.
12
Ita recta petit norma embolismum alium,
Qui nonarum quarto die Septembris prefigitur,
In octavum surgens annum sine ullo scrupulo.
13
Huius anni minus certum lunarem circuitum
Non informat argumenti usitata regula
Nec hoc anno puerili calculatur scedula;
14
Vigil erit huius anni sollersque dissertio,
Quae errores vagae lunae noverit adtendere,
Per quos ipsa se convertit callida insidiis.
15
Dabo pauca signa, quibus agnoscatur eminus,
Vt se, quamvis mille verset circumducta callibus,
Inprovisa non recedat nostris clam obtutibus.
16
Vno sane die ante quam sint nonae Marcii,
Incipit lucere flammis embolismi tercii
Per triginta servans dies pleni mensis lumina.
17
Lege quidem argumenti in hoc anno Madius
In kalendis habet lunam bis quaternam decimam:
Sic fit propter embolismum septima vicesima.
18
Hic notandum computandi vigilanti oculo,
Hanc non esse lunam Mai nec esse tricesimam,
Quamvis sit determinata die Mai tertia.
19
Prima est haec post embolismum Aprilis lunatio,
Tumque suam Mai finit quarto nonas Iunii
More suo definito exhibens tricesimam.
20
Item docet argumentum in kalendis Iulii
Computari et vocari debere trigesimam,
Sed fit dicta ratione nona et vicesima.
21
Non est tamen ista luna deputata Iulio,
Sed respectat ad prefatum mensem quoque Iunium,
Finem ponens suis flammis in undetricesimam.
22
In nonarum sexto die huius mensis Iulii
Suos ignes luna primo representat lumine
Per triginta dies lucens, quia haec est Iulii.
23
Ast Augusti in kalendis luna prima denuo
Tot quot solet in diebus sua profert lumina
Reliquosque menses dein plana regit linea.
24
Hinc ad quartum embolismum clero itur tramite,
Pridie nonas Decembris quem signat antiquitas
Cicli decennovenalis in anno undecimo.
25
Igitur hic embolismus quarto nonas Ianui
Lumen suae complens lunae pleni mensis numero
Iuxta se tricenam habet in kalendis Februi.
26
Quare porro duae simul lunae sint tricesimae,
Cum non ea quantitate soleant procedere,
A prudenti et sagaci merito requiritur.
27
Haec luna est embolismaris in Decembre inchoans
In iano determinata novi mensis Ianui,
Sed fit propter embolismum de more tricesima.
28
Haec lex omni embolismo servatur perpetuo,
Vt quam longe protendatur sit luna tricesima
Nec amittat ipse tamen sua mensis lumina.
29
Quod servatum in hoc anno conprobatur facile,
Nam hic luna bisquindena fit kalendis Februi,
Vbi Iani suas flammas complevit lunatio.
30
En hic mensis profert lunam in sequentem Martium
Martiusque in sequenti Aprili perrutilat,
Post haec plano cursu annus iste fit rotatilis.
31
Quintus ergo embolismus anni quarti decimi
Quarto nonas fit Novembris prima luna splendidus,
Quae se trahit in Decembrem ad complendum lumina.
32
Sextus vero embolismus, anni deni septimi,
In Augusto quarto nonas novo lucens lumine
Infra ipsum se Augustum certo claudit limite.
33
Et hic annus recte vadit cum uno qui sequitur
Argumentis utens suis sine ullo scrupulo,
Donec tandem veniatur ad annum novissimum.
34
In hoctava atque dena parte signi piscium
Hoc in anno tuas flammas, o Selina, renovas
Per triginta dies lucens, ut sit mensis integer.
35
Decen - autem novenalis anno cicli ultimo
Ogdoade iam transacta sequitur hic endecas,
Quo in anno saltum facis, o Luna, mirabilem.
36
In kalendis Mai canit argumenti ratio
Fieri debere lunam nonam et vicesimam:
Calculator, si hoc credis, error tibi subripit.
37
Non est nona et vicena, argumentum fallitur,
Embolismus supercrescens unam diem abstulit,
Licet tamen in kalendis, non tamen in reliquis.
38
Hic adtende, lector prudens, huc converte animum,
Qualiter per novem annos atque denos pariter
Vna dies adunata saltum lunae faciat.
39
In novenis atque denis annum primum respice
Ipsiusque anni primum tu diem considera,
Vbi luna prima suas claras flammas colligit.
40
Si in prima parte signi utpote arietis
Vel in parte quavis astri aut signi cuius libet
Hora prima suas flammas luna prima coeperit,
41
Post trecentos quinquaginta atque dies quattuor
In eadem caeli parte eiusdem zodiaci
Suas debet item flammas luna recolligere.
42
Sed sic quamvis velox nimis longum iter persequens
In eundo fatigata, cum iam annus transiit
Duodenis mox expletis toto anno mensibus,
43
Ad eandem partem signi in plaga zodiaci,
Qua lucere primo mense tauro cepit transito,
Fessa facta longa via non valet pertingere;
44
Longe abest separata quantum potest currere
Vna hora uno puncto nona et parte decima
Vnius divisi puncti; res est haec mirabilis.
45
Per novenos atque denos hoc annos attenditur
Vna hora uno puncto lectis annis singulis
Partibus divisi puncti recollectis iterum.
46
Studioso patet palam temporis tris spaciis
Vnam posse diem plenam perfectamque fieri
Ex vicenis et quaternis adunatis horulis.
47
Non ut adsit, sed ut absit, computata liquitur,
Nusquam paret procreata, antequam sic deficit,
Nec dierum quantitatem suo supplet numero.
48
Repperitur, quamvis absit, locum habet proprium,
Nam magistri scuto Bede sui mensis pingitur,
Predicatur proventura resque numquam cernitur.
49
O stupenda dies ista annis lecta plurimis,
Congregata non ut constet vel presens appareat,
Sed liquescat sicut fumus, qui in auras pervolat!
50
Iulius suis kalendis primam lunam exhibens
Suo more debet lunam habere tricesimam,
Sed coartat unam diem in undetricesimam.
51
Terno Augusti kalendas saltus lunae pingitur,
Vbi esse cum deberet Selina tricesima,
De tricena prima facta unam diem transilit.
52
Porro simul terni menses, Iunius et Iulius
Augustusque lunam habent hic undetricesimam.
Hec de saltu mihi lune dixere Castalides.