1
Spera caeli quater senis horis dum revolvitur,
Omnes stellae fixae caelo, quae cum ea ambiunt,
Circa axem breviores circulos efficiunt.
2
Illa igitur, quae polo apparet vicinior,
Inter omnes tamen ei splendor est precipuus,
Ipsa noctium horarum computatrix dicitur.
3
Argumentum en inventum: cardini oppositum
Recta linea si serves luminum intuitu,
Horas noctis nosse potes galli sine vocibus.
4
O quam pulchrum stemma tenet clavorum positio
Crucis Christi rotae fixae hoc in orologio,
In qua ipse carne pendens pro salute hominum!
5
Dextra, leva et profunda, quae tendit ad aethera,
Servat semper computatrix per distincta tempora
Aequinoctia designans atque solestitia.
6
Ante axem siquis volvens curiosus steterit,
Aequinoctium vernale a sinistra noverit,
Cernere ad dextram sui autumnale poterit.
7
Solistitia duobus indita temporibus:
Aestivalis, qui erectus ad superna ducitur,
Radius, ad ima mersus hiemalis dicitur.