rhythmi antiquiores computistici 117

Reference basis text: K. Strecker, 1914

Other sections


1

Spera caeli duodenis signis circumvolvitur,

Exornata mire tantis candidis sideribus,

Quibus nomina dedere fabulae gentilium.

2

Vnumquodque tamen signum sol tricenis diebus

Denis horis atque semis illustrare dicitur,

Vnius sic anni complens zodiaci circulum.

3

Mira prorsus paganorum et seva dementia,

Qui in caelo transtulerunt tam diversas bestias,

Cum Olimpo constet esse angelorum agmina.

4

Illi Taurum radiare dicunt inter sidera,

Qui in bovem versum Iovem fabulis adseverant;

Ad Italiam transvexit Agenoris filiam.

5

Habet fides Christiana signorum memoriam,

Primum agni, qui in caelo maiestate fulgida

Regnat unicus cum patre per immensa secula.

6

Igitur non torvus fronte vel cervice tumidus

Noster taurus est putandus, non minax, sed optimus,

Dulcis, blandus atque mitis atque suavis vitulus

7

Ipse ergo est credendus saginatus vitulus,

Cuius caro immolata in crucis patibulo

Nos cruore suo tulit de mortis periculo.

8

Hic non cessat nos hortari pietate sedula,

Iugo Christi nos submitti, exarare vicia,

Divinorum preceptorum reportare semina.

9

Prosequentibus hortatur testamentum Geminis

Idolatriam calcare, deum solum colere,

Avaritiam vitare, Cancrum incurabilem.

10

Leo noster obdormivit, ut in morte vinceret,

Ideo evigilavit, ut possemus surgere

Et, quas iuste merebamur, a penis eriperet.

11

Virginis hoc sextum signum competenter sequitur:

Sexta mundi iam aetate venit dei filius,

Equitatis Libram tenens, deus iure dicitur.

12

Huic puro si quis corde bene ministraverit,

Iam securus non timebit venenum pestiferi,

Conculcare tuta planta Scorpionem poterit.

13

Scuto fidei protectus sevum Sagittarium

Deformatum non pavebit cum equinis cruribus,

Ipsum quoque superabit nefandum diabolum.

14

Capricornus ac deformis, vultu despicabilis,

Alios amentes facit, alios sacrilegos,

Homicidas furiosos, alios adulteros.

15

Sed his omnibus conversis atque bene flentibus

Tergere de fronte solet candidus Aquarius

Crimina, quae sponte fiunt vel instinctu demonum.

16

Duo Pisces, qui sequuntur, uno signo editi,

Duos populos figurant vocatos per gratiam

Baptismatis unda lotos soli deo credere.

17

Insanire iam illorum desinat dementia,

Qui in caelo esse credunt aliqua mortalia,

Cassa spernat, illa credat, que dei ecclesia.

18

Animalia pusilla magna et reptilia

Carnis pondere gravata non petunt celestia,

Sed cum carne horum credant interire animas.

19

Vbi hominum et dei mediator fuerit,

Esse ibi electorum credimus et animas.

Haec daturum se promisit infinita bonitas.

20

Vnumquodque signum luna tantum binis diebus

Senis horis atque besse peragrare creditur.

Sic per singula discurrens ad primum revertitur.

21

Post novenos atque denos annos luna circuli

Ad priorem redit cursum: totidem versiculos

Humilis levita Christi edidit Hirenicus.