Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam prooemium

Reference basis text: PL 135, 596-886

Other sections


Orbis Roma caput, celsa potentibus

Sceptris, consulibus, Caesaribus cluens

Augustis, patribus clara Quiritibus,

Armis, pacificis et ditionibus;

5

At nunc Altithroni lumine clarior

Regis principibus nobilis aetheris,

Christi praecipuis celsa sodalibus,

Fulges martyribus, praesulibus, choris

Splendes virgineis, astra super poli

10

Qui te prodigiis, dogmate, praeliis

Palmis constituunt aethere perpetem;

Vincentes veteres culmine principes,

Bellis qui validi regna parantibus,

Orbis iura licet subdiderint tibi,

15

Nigrarunt vitiis te tamen horridis,

Armis polluerant atque domesticis,

Sanctorum maculant saepe cruoribus,

Replentes scelerum sordibus omnium,

Reges et satrapas subdiderint licet,

20

Submisere fero colla tamen iugo,

Pestes invalidi pellere pectoris

Acti criminibus terga prementibus.

Fallor ni propriis vatibus haec sonent

Tabes Pegaseo fonte rigantibus.

25

At Christi proceres viribus arduis

Edocti tumidos subdere principes,

Magnatum dominos pellere daemones,

Mortis sceptra terunt his dominantia,

Frangentes trucium spicula virium;

30

Quos reges miseris vultibus inclyti

Orabant, trepidos hi pedibus premunt,

Sternentes veteris numina saeculi.

Non nostro aggredior carmine prodere

Res quarum Maro sit themate territus,

35

Horrens nigra togae stamina texere,

Sed quae sic caneret vinceret Orphaea,

Formosumque Linum, patrem et Apollinem,

Cantu Pana suo vinceret Arcadem.