1
Postquam virginis beate Marie virginitas
Iam per mundum universum usquequaque claruit,
Multos per orbem sequaces habere promeruit.
2
Nam non solum seniores in utrisque sexubus,
Sed et in evo minori puelle et pueri
Avide virginitatem plures arripuerant.
3
Ex quorum nunc sacrosancto Liudtrudem collegio
Cum sororibus bis ternis castitate preditis
Debitis precordiorum predicamus laudibus,
4
Eius patriam, parentes, ortum, finem, meritum
Et sanctum virginitatis in deum propositum
Ad ecclesie profectum percurrentes rithmice.
5
Quidam in Pertensi pago vir Sigmarus nomine
Rebus simul opulentus et clarus parentibus
In divina servitute effulsit nobilior.
6
Ab etate quippe prima tenere infantie
Mox primordium sophie, dei timorem, hauriens,
In cunctis deum timere puer almus didicit.
7
Et quia deo perfecta omnis etas nascitur,
Nihil puerile prorsus gessit in operibus,
Sed cana mens in tenella eluxit etatula,
8
Contra morem consuetum etati huiusmodi
Nocte simul et die semper deo serviens
In usu orationum et in parcimonia.
9
Talis prima viri etas, talis pueritia;
Sic est ad annos perductus iam viriles nubilis,
Quando corporis calorem iam sentire ceperat.
10
Verum quoniam magister atque tuba gentium
Nubere melius quam uri esse Paulus edocet
Et deo placent pudica nuptiarum federa,
11
Vultu satis elegantem et claram natalibus
Et, quod maximum probatur, bonis piam moribus
Post sortitus est iugalem Liudtrudem vocabulo.
12
Huius votivo potitus ipse matrimonio
Nihil omnino reliquit ex virtutum studio,
Quas prius adhuc solebat exercere pusio.
13
Totus illi cogitatus pariter cum coniuge
De rebus erat supernis et vere perhennibus,
Et in vanitate mundi nulla confidentia.
14
Nihil umquam per rapinam tulerant alicui,
Nihil prorsus inbenignum aut iniustum fecerant,
Sed iusta ad universos erat illis caritas.
15
Nec se solos conservabant in bonis operibus,
Sed et totam quoque domum vivere pie fecerant
Et contra mandata dei nihil prorsus agere.
16
His intenti disciplinis, his virtutum studiis
Nil plane desiderabant domino contrarium,
Sed sola dei voluntas erat illis placita.
17
Erat haut procul ab illis constituta ecclesia,
Quam tunc forte procurabat presbiter Eugenius,
Vir iustus simulque prudens in mandatis domini.
18
Huius sive probitate sive sapientia
Non iniure delectatus Sigmarus cum coniuge
Hunc familiaritatis sibi nexu astrinxerant.
19
Et ipsius commendati sacrosanctis precibus
Piis de die in diem profecerunt actibus
Maxime in largienda seduli elemosina.
20
Nam quicquid suis valebant usibus subtrahere,
Aut ipsi mox erogabant turbis indigentium
Aut per manum sacerdotis dabant Eugenii.
21
Sic annis simul duobus domino servierant,
Quibus expletis cupita illis proles obtigit
Atque fructus nuptiarum votivus provenerat.
22
Septem namque dei dono edite his filie
In muliebri virilem sexu mentem induerant,
Mox puelle mancipate domini servicio:
23
Prima natu Imma dicta, Othildis est alia,
Tertia nativitatis, non virtutum serie
Liudtrudis pulchre maternum meruit vocabulum;
24
Huic sancta meritis vel ortu est Pusinna proxima,
Quam quinto profusa loco sequebatur Francula,
Sicque Libere successit Magethildis septima.
25
Hac sorte nativitatis atque his vocabulis
Has septem sancti parentes ediderunt filias,
Quo nec sobolis vacaret summa a misterio.
26
Digni nimirum parentes filiabus talibus,
Digne talibus vicissim filie parentibus,
Que ex bonis procreate meliores fierent.
27
Sic olim sancti parentes precursoris domini,
Dum iuste et sine querela apud deum et homines
Conversati prophetarum ediderunt maximum.
28
Minores isti aut parentes his ipsis parentibus
Aut, sancte licet, puelle prophetarum maximo,
Sed tamen semper beati et laude dignissimi.
29
Quorum vita talis erat, talis nimirum probitas,
Vt, dum fortassis eorum recitatur sanctitas,
Talium mox et tantorum fiat recordatio.
30
Ergo temporis processu transeunte infantia
Cum pater devotionem filiarum cerneret,
Curabat, ut pio voto adesset scientia.
31
Sanctis siquidem scripturis in domo tunc propria
Mox ipsas per sacerdotem instruxit Eugenium
Psalmos atque spiritales ipsas ympnos edocens.
32
Postquam nativitatem transacto decennio
Iuxta captum singularum temporisque spatium
In sciencia librorum perfecte enutrierant.
33
Nam psalmis simul et ympnis sacratisque canticis
Et deum plene laudare iam instructe noverant
Atque dignas ei laudes solvebant cotidie.
34
Ea fuit tempestate sanctitate pariter
Et scientia librorum divulgatus merito
Alpinus Cathalaunensis antistes ecclesie.
35
Hic cum suam circuiret pastor parrochiam
Atque confirmationis gratiam imparciens
Sive predicationis documenta traderet,
36
Suis tunc votis Sigmarus aptum tempus pervidens
Sacerdoti consecrandas septem tradens filias
Has divino mancipari petiit obsequio.
37
Pontifex videns, puellas etsi adhuc teneras
Tamen ad annos venisse iam intelligibiles
Ipsarum super hoc votum sciscitandum credidit.
38
Que mox uno omnes ore responderunt presuli
Hoc sese non velle solum, sed et multum poscere,
Illis, in virginitate fixum fore animum,
39
Se soli iam votis deo dedicatis affore,
Preter ipsum sese numquam cognituras alium,
Pro ipso et vitam ipsam se daturas propere,
40
Eius benedictionem ipsas solam poscere,
Quo actutum virginali velate flaminio
Divino consignarentur ita ministerio.
41
Quod ut audivit sacerdos, letus mox efficitur,
Miratus, devotionem patri tantam affore,
Vt deo offerret dicandas septem simul filias;
42
Miratus et in puellis tantam dei gratiam,
Vt et carnis voluptates et mundi divitias
Supernorum gaudiorum spernerent intuitu.
43
Ergo collaudans beatum virginum propositum
Atque has virginitatis consecrans velamine
Istam benedictionem super ipsas fuderat:
44
"Deus benedictionum, solus auctor omnium,
Qui es castorum benignus habitator corporum,
Has modo tuas ancillas benedic et protege.
45
Tu istas castas et mente conserva et corpore,
Quo virginitas suscepta et tuam illis gratiam
Exemplumque te donante subministret aliis.
46
Sit hoc velamen ipsarum capiti impositum
Signum sumpte castitatis et future glorie,
Sit contra hostem antiquam perhennis defensio,
47
Quatinus virginitatis professe propositum,
Sicut te nunc inspirante devote susceperant,
Sic et te has adiuvante perpetim custodiant."
48
Cum hac benedictione discedentes virgines
In domo simul paterna domino servierant
Gaudentesque sui voti sunt effecte compotes.
49
Et iam tempus imminebat prestitutum celitus,
Quo vita pater decedens mundum derelinqueret
Atque laborum suorum premium perciperet.
50
Itaque possessione divisa inter filias
Dignas meriti vel rerum heredes reliquerat
Ipse tunc ex transituris ad eterna transiens.
51
Post eius mortem Liudtrudi virgini sanctissime
Locus, quem sibi paravit pater solitarium,
In monte quodam votive sortite obvenerat.
52
Vnde et ipsius in deum patuit devotio
Atque . . . paterna est ostensa gratia,
Qua maiori semper ipsam caritate coluit,
53
Dum talem deo volente illi locum dederat,
Quem et ipse semper vivens plurimum amaverat
Et divino aptum sciebat maxime servitio.
54
Nam circumfusis hinc inde consitus nemoribus
Quandam pulchre paradisi pretulit imaginem,
Quo primi parentes olim evum letum duxerant.
55
Hunc vocans montem Sigmari ex patris vocabulo
Ipsius devotionis sacravit memoriam,
Quo pii numquam exempli moreretur sanctitas.
56
Istic igitur utrisque orbata parentibus
Quo plus humana deserta fuerat frequentia,
Eo magis excrescebat in dei servitio.
57
Videbat enim beata prime vite modulum
Posse non iniure suis ascribi parentibus,
Quando sub eorum cuncta gessit magisterio.
58
Illorum recompensandum esse vigilantie,
Quicquid mali primum bruta caveret infantia,
Quicquid boni perpetraret post adolescentia.
59
Tunc iam dei voluntate tempus illud affore,
Quo bona non aliorum gereret arbitrio,
Sed sue devotionis qualitas patesceret.
60
Ad ista confortatorem in cunctis idoneum
Sacerdotem memoratum habebat Eugenium,
Qui eam suis ad bona excitabat monitis.
61
Huius crebris confortata adhortationibus
Semper aut deum laudabat aut legebat aliquid
Aut certe . . . consuete instabat psalmodie.
62
Noctes frequenter et dies in prece continuans
Vite sue commendabat domino propositum,
Ipsum sibi protectorem semper orans fieri.
63
"Deus", inquit, "universe creature conditor,
Cuius filius cruore me redemit proprio,
Quem sumpta virginitate sponsum sumpsi famula,
64
Tu me in eius amore fac perfectam, domine.
Nil eius unquam preceptis te donante preferam,
Nil sancte dilectioni ipsius equiparem.
65
Ipse scutum contra hostem sit mihi diabolum,
Ipse sit iugis triumphus de malis hominibus,
Ipse sit contra carnales adiutor illecebras.
66
Quo mente inmaculata simul et corpore
Nec in mundi umquam cursu ab ipso destituar
Nec ab eius in futuro separer consorcio."
67
His cotidie se deo commendabat precibus,
His se singulis diebus exercebat studiis,
Sic cum etatis processu crevit et virtutibus.
68
Et quia semper sanctorum digna cultrix fuerat,
Romam corporum sanctorum fertilem pigneribus
Supra vires muliebres cogitavit pergere.
69
Quod non solum orandi causa ipsa cogitaverat,
Sed ut sacros sanctorum impetraret cineres,
Si qua daretur facultas suis votis congrua,
70
Quibus votive potita Christi forte gratia
Oratorium revertens actutum construeret
Et cultum deinceps dignum devota impenderet.
71
Verum quia dei virum sacerdotem Eugenium
In rebus fere solebat omnibus consulere,
Suam ei voluntatem protinus aperuit.
72
Placuit voluntas ... virginis presbitero
Et eius devotionem in sanctos et dominum
Digne laudans profecturum se simul spoponderat.
73
Qui cum Romam pervenissent Christo vie preduce,
Virgo, que exemplis sanctorum incitari venerat,
Cunctis in Roma exemplum pie vite dederat.
74
Erat tunc quedam Iustina in urbe Romulea,
Que fuit dei iam pridem servituti dedita,
Ipsa morum probitate ibi famosissima.
75
Huic mox beata virgo Liudtrudis adheserat
Et continuis cum ea insistens psalmodiis
Late sue sanctitatis rumorem disperserat,
76
Tot coronas a datore susceptura domino,
Quot bonis eius exemplis atque sanctimonia
Vite emendatioris sumpserant propositum.
77
Vere semper gloriosa semperque predicabilis
Non solum devotione in bonis precipua,
Sed et infatigabunda animi constancia.
78
Nam postquam Christum secuta virgo inops inopem
Ad sanctorum visitanda ossa Romam venerat,
Ibi in dei servitute tribus mansit mensibus.
79
Post quorum demum peractum ex more curriculum
Ex superna missus arce sanctus ad eam angelus
His verbis futura pandens ipsam mox alloquitur:
80
"Iam tibi virgo hic hucusque mansisse sufficiat
Semper sanctorum deinceps adiuvanda precibus,
Quorum tuis derelictis expetisti limina.
81
Nunc Christo te reducente, quo huc ductore veneras,
In terram nativitatis iterum revertere
Et locum, unde es digressa, denuo revisita.
82
Sane sanctorum, quas cupis ardenter, reliquias
In hoc te nequaquam loco percepturam noveris,
Sed hinc digresse in via tibi dandas affore.
83
Denique ut iuga statim Alpium transgrederis
Et martirio beati propinquas Mauricii,
Huc causa orationis memento divertere.
84
Huc diu desiderata eius sume pignera,
Et deo grates persolvens ad tuos revertere
Dignamque in eius honore construe basilicam.
85
Ibi celitus perceptos digne tractans cineres
Meritis simul ..... et orationibus
Te scias impetraturam, quodcumque poposceris."
86
His dictis sanctus ab ea angelus recesserat;
Illa statim narrans sancto visionem Eugenio
Ab eo reversionis cepit modum querere.
87
Vix nox incumbens transivit et aurora venerat,
Consumptis profectioni ipsi necessariis
Iter a deo preceptum ceperant peragere.
88
Iamque appropinquaverunt urbi Ravennantium,
Vrbi populis frequenti meniisque celebri,
Locum post Romam secundum his tenenti in partibus.
89
Nec tanta diu lucerna latuit sub modio,
Sed candelabro virtutum pulchre superposita
Cunctis circumquaque demum illuxit fidelibus.
90
Et quia Rome iam eius sanctitas innotuit,
Hic ne quid prorsus beate defuisset virgini,
Nihilominus signorum clareret potentia,
91
Christo sed enim ductore mox ut urbem intraverat,
Famula quedam de domo sui egressa domini
Nutu nimirum divino illis venit obviam.
92
Huic confestim beata Liudtrudis preceperat,
Vt sine mora revertens ad suum tunc dominum
Hec illi verbis eorum supplex ista diceret:
93
Ipsos ex pago Pertensi exortos in Gallia
Romam <iam> pridem orandi pervenisse gratia,
Inde domum regressuros mansionem petere.
94
At illa natam fuisse illi refert unicam,
Hanc tribus sine loquela iam iacere solibus,
Iccirco exceptioni tunc ipsum inhabilem.
95
"Propter hoc", inquit, "nunc nostro plus indiget adventui,
Vt licet in parvis Christus susceptus hospicio
Natam forte luctuosis concedat parentibus.
96
Festina ergo precurrens dicito parentibus,
Non propter nos morituram nunc eorum filiam,
Sed vite dei donandam gratia gratuita".
97
Ita puella confestim reversa ad dominam
Cuncta simul, que audivit, retulit ex ordine:
Quandam foris peregrinam visu dignam affore.
98
Hanc tunc ex apostolorum venisse liminibus
Et cum suis apud illam mansionem poscere,
Non propter se morituram filiam promittere.
99
Obviam mater puelle protinus cucurrerat
Et suscipiens cum suis virginem cum gaudio
Egram supplex postulabat visitare filiam.
100
"Credo", ait, "temet nostris prestitam doloribus,
Vt egra nostra iam membris omnibus premortua
Per te nunc restituatur sanitati pristine.
101
Hec enim nobis misellis unica extiterat,
Hec nobis vite presentis erat consolatio,
In ipsa posteritatis spes omnis pependerat.
102
Atque utinam daretur forte nobis optio,
Ipsi mortem subiremus voto voluntario,
Vt nobis deo volente ipsa superviveret.
103
Vt sicut iure nature et nascendi ordine
Hec ipsa post nos in istam demum lucem venerat,
Sic item nobis vicissim superstes existeret."
104
His mater tunc lacrimosa dolorum gemitibus
Virginem prius paratam ad misericordiam
Quodam fomento verborum amplius incenderat.
105
Nam domum mox, ubi egra iacebat, introiens
Prius secundum mandatum ipsa evangelicum
Domum salutans devota ei pacem obtulit.
106
Deinde virgo beata accessit ad lectulum
Et videns ipsam puellam iam pene exanimem
Sic de medela secura dominum rogaverat:
107
"Plasmator", inquit, "cunctorum et salvator hominum,
Qui simul vite et mortis potestatem retines,
Qui ad inferos deducis et reducis iterum;
108
Christus, qui quatriduanum iam fetentem Lazarum
Reducem de monumento redire preceperas
Et nos resuscitaturus terre es de pulvere,
109
Tu et hanc, queso, puellam, que morti nunc proxima
Solo spiritu subsistit membris iam premortuis,
Per manum ancille tue dignare erigere.
110
Quo per te nunc restituta unica parentibus
Nominis tui reverendi crescat semper gloria
Et fidelium tuorum augescat devotio."
111
Nec mora, cum dicto simul puella convaluit
Et ipsius mox surrexit elevata manibus
Atque suo salvatori dignas egit gratias.
112
"Gratias", inquit, "tibi nunc, Iesu Christe, refero,
Qui me per tuam repente hanc salvasti famulam
Et me de ipso inferni baratro eripueras.
113
Propter hoc enim hanc tuam virginem sanctissimam
In nostram domum venire tua fecit gratia,
Vt ipsa tam destitutis redderer parentibus
114
Et cum parentum meorum me salvatam gaudio
Ipsa votivam tuopte dicarem servitio
Sub titulo virginitatis et signo velaminis."
115
Ita confortata cibo ex manu mox virginis
Beatam supplex Liudtrudem ipsa postulaverat,
Vt suo sacrum velamen capiti imponeret
116
Atque devotam assumens vite sue comitem
Cunctis se secum diebus manere permitteret
In profectibus virtutum et dei servicio.
117
Sed virgo satis prudenter et prorsus utiliter
Ipsius petitionis effectum considerans
Vnum prompta concedebat, alterum negaverat.
118
Rursus contemplans ipsius tantam pulchritudinem
Et periclitari posse pudicitiam intelligens,
Si inter externos a suis longius consisteret,
119
Ipsam secum proficisci consentire noluit,
Ne fortassis peregrina aliquid incurreret,
Vnde periclitaretur eius pudicitia,
120
Atque ita plane ipsa commissi flagitii
Rea vel estimaretur vel fortassis afforet,
Que hec evenire posse videns non precaverat.
121
Sed cum parentes puelle iunctis simul precibus,
Vt secum detineretur, omnino insisterent,
Sic ab hac eos voluntate revocare studuit:
122
"Nolite", ait, "molesti inde mihi fieri;
Quod ago, causa puelle me sciatis agere,
Ne libidini malorum peregrina pateat.
123
Quod non hac intentione me putetis prosequi,
Vt vel de devotione ipsius sim dubia
Vel dei sui diffidam affore custodiam.
124
Et devotionem scio virginis in domino
Et deum suam servare posse ubique famulam,
Sed tamen et nostra debet cura circumspicere.
125
Scio multos inarsuros eius pulchritudini;
Vnde quid mali presumant vobis procul positis,
Quid ipsa quoque ... possit, nostis optime.
126
Proinde sit hec vobiscum vestra modo filia,
Istic deo famuletur sub vestra custodia
Nec magni pendat hanc meam ad presens absentiam.
127
Si hic devota sincere domino servierit
Et si tempore perbrevi separemur corpore,
Perpetim deo volente heremus spiritibus."
128
His placati vel puella vel puelle proximi
Evidentibus ipsius tandem rationibus
Eam usque ad civitatem deduxere proximam.
129
Ibi dimissa puella cum suis parentibus
Tandem venit ad optatum ipsa monasterium,
Quo cum sociis beatus requiescit Mauricius.
130
Erat inpresentiarum ipsius ecclesie
Custos forte constitutus nomine Georgius,
Vir rumore castitatis prorsus admirabilis.
131
Hic beatam tunc suscepit Liudtrudem in hospicium
Et cum omni humanitatis caritate retinens
Simul cum suis tunc cunctis affatim refecerat.
132
Vnde suis votis locum aptum virgo pervidens
Ei mox de visione narravit angelica
Sancti sibimet spondente pignera Mauricii.
133
Ipse hanc de deo fore visionem intelligens,
Vt quante ipsa fuisset sanctitatis conscius
Cum magno dedit honore petitas reliquias.
134
Quas illa cum magno valde gaudio suscipiens
Ad locum demum paterno insignem vocabulo
Cum magno satis thesauro festina tetenderat.
135
Quo cum domino ducente pervenisset prospere,
In eodem statim loco virgo beatissima
Votis suis congruentem construxerat ecclesiam.
136
Ibi supra memoratas inferens reliquias
Illuc proprium venire fecit episcopum
Et hanc in honore sancti dedicare Mauricii.
137
Post basilice herentem sibi fecit cellulam,
Vbi quanta sanctitate iugiter post vixerit,
Que digne lingua referre, que mens nosse valeat!
138
Tantus ei fuit usus in orationibus,
In carnis afflictione et in elemosinis,
Ac si tunc primum forte ei inchoandum afforet.
139
Semper occupata sacris ipsa fuit studiis,
Semper in celum intentis oculis ac manibus
Sue cursum vite et statum commendabat domino.
140
Quicquid de proprietatis sue cepit reditu,
Non suis tenaci dente usibus retinuit,
Sed pauperibus extimplo erogari iusserat.
141
Duro pro molli vestitu induta cilicio
Vsibus ieiuniorum et afflictionibus
Corpus suum castigabat et carnem domaverat.
142
Victus ei iugis erat atque iuges epule
Cum aqua, quam bibit solam, panis ordeaceus,
Quem sumpsit aut semel tantum aut bis in ebdomada.
143
Dulciores ipsa cibos nequaquam perceperat,
Sed pro divino amore mox aut infirmantibus
Aut hospitibus oblatos prona ministraverat.
144
O vere beata virgo et semper laudabilis,
Cuius ipsa predicatur iure pueritia,
Cuius tota demum vita plena est virtutibus!
145
Que etsi non dignitate equali resplendeat
Atque vite claritate longe sit inferior
Illi, qui Christi precursor, qui baptista domini,
146
Qui maior est quam propheta, qui vocatur angelus,
Cui mox sanctificato ex materno utero
Inter natos mulierum maior non surrexerat,
147
Attamen si comparari magna licet parvis,
Vite quadam qualitate et similitudine
Eundem ipsum Iohannem imitari studuit.
148
Laudatur ille tenellus vixisse in heremo,
Hec ex turbarum tumultu segregata tenera
Dei statim mancipata est volens servitio.
149
Iohannes pilis vestitus camelorum legitur,
Ipsa virtute virili, non mente feminea
Aspero corpus premolle tegebat cilicio.
150
Ipse locustas edebat et mella silvestria,
Liudtrudis in septimana vix duabus vicibus
Cum aqua tantum <sumebat> panem ordeaceum.
151
Vere nimis gloriosa et laude dignissima,
Cui tantum ac talem virum imitari contigit,
Quem Christus ipse commendat, laudat evangelium.
152
Sub idem tempus Pusinna, soror sacre virginis,
In vico Bansionensi, loco a patre tradito,
Vite sue sanctitate gloriosa floruit
153
Hec dum laborum suorum perceptura premia
Infirmata laboraret corporis molestia,
Concite ad se sororem venire poposcerat.
154
Liudtrudis caram sororem infirm<at>am audiens,
Ne prius quam ipsa veniret forsitan discederet,
Ad fida prorsus confugit et nota presidia.
155
Denique sacco induta et conspersa cinere
Dominum per totam noctem pervigil oraverat,
Vt vivam suo servaret sororem adventui.
156
Ita laborum suorum et virtutum comitem
Sanctum secum sacerdotem assumens Eugenium
Cum suis cepit ad ipsam facto mane pergere.
157
Quo cum Christo se iuvante perveniret propere,
Sanctam invenit Pusinnam in extremis positam,
Iam quinque dies iacentem sine vocis munio.
158
Mira mentis virtus, mira ad sororem caritas,
Iam sine loquela virgo signis tamen innuit,
Vt frequentes observarent adventantem virginem.
159
Sed ut vere appareret eundem tunc dominum
Quinque quoque dies vite adiecisse virgini,
Qui Ezechie ter quinos quondam annos addidit,
160
Mox ut beata Liudtrudis domum cepit ingredi,
Virgo domini Pusinna elevatis oculis
Ita leta loquebatur deo agens gratias:
161
"Dens omnium bonorum largitor et dator,
Tibi debitas persolvo, pie Christe, gratias,
Quod me votorum meorum donasti esse compotem.
162
Ecce quod nunc summo voto expectans optaveram,
Meam dilectam sororem oculis conspicio
Atque manibus complexa ore gaudens alloquor.
163
Quis enim me redituram tam de morte crederet,
Quis in vivo iam sepultam respirare corpore,
Quis locuturam speraret quinque mutam solibus?
164
Tua pietas hoc, deus, tua fecit gratia,
Tu mihi iam exiture, iam membris premortue
Vitam demum protelasti et vires prestiteras.
165
Nunc quia diu optatam sororem conspicio,
Admitte me ancillam tuam iam in illam requiem,
Quam clemens repromisisti cunctis, qui te diligunt.
166
Iam leta quippe decedam, iam exultans moriar,
Quoniam Liudtrudem meam ante mortem videram
Et meis ipsam relinquo extremis superstitem,
167
Quo corpus ipsa defunctum sepulture inferat,
Quo membra caris componat suis ipsa manibus,
Atque supremum commendo deo supplex spiritum."
168
Dixit et inter complexus mutuos et oscula
Vocem statim subsecutus corpus liquit spiritus
Et cum choris angelorum celum letus petiit.
169
Quantus tunc planctus cunctorum, quante erant lacrime,
Cum inter caros complexus et sancta colloquia
Sanctam [illam] animam viderent egredi de corpore!
170
Quid sancte fuit sorori meroris vel gaudii,
Quando dilectam repente sibi mesta eripi
Et celo gaudens gaudentem recipi cognosceret!
171
Gaudebat plane, quod caram deo prorsus virginem
Post longos assumptam sciret labores in requiem,
Quod tunc demum sancte vite percepisset premium.
172
Dolebat vero sororem sibi ereptam subito
Se, que natu maior erat, nec licere subsequi,
Quam nature oporteret legibus precedere.
173
Sed deus remunerator iustus iustorum actuum
Per graviores labores et certamen longius
Ad maiorem preparabat illam demum gloriam.
174
Itaque ex more peractis sororis exequiis
Est in vico memorato loco satis celebri
Ipsa digno cum honore sepulture tradita.
175
Nil morata sancta Liudtrudis ad suam mox cellulam
Rediit et tanto cepit vivere perfectius,
Quanto se magis sorori dolebat superstitem.
176
Et quamvis usu sopitis iam carnis illecebris,
Quamvis iam ipso consumptis evo voluptatibus,
Nil sibi ex districtione priori remiserat.
177
Eadem in oratione fuit assiduitas,
Isdem usus in lectione, fervor in vigiliis,
In ieiuniis voluntas, in vestitu asperitas.
178
Et quia deum sciebat recipi in pauperibus,
Tantam eorum gerebat ipsa curam iugiter,
Vt se suosque nudaret et ipsis succurreret.
179
Inter hec laudem humanam ac si pestem fugerat,
Quicquid de bonis ipsius aliis innotuit,
Se iam perdidisse ... coram deo timuit.
180
Itaque usque etatem ipsa iuxta ultimam
Sic in dei servitute profecit cotidie
Et semper magis magisque excrevit virtutibus.
181
Nec diutius beatam tantis bonis virginem
Redditor bonorum Christus, cui semper serviit,
A sanctorum segregari passus est consortio.
182
Igitur virginitatis gloriosa stemmate,
Mundi contemptu sublimis, sanctitate fulgida
In pace plena dierum migravit ad dominum.
183
Digno statim cum honore et digno auspicio
Eodem die, quo sanctus passus est Mauricius,
In ecclesia sepulta, quam ipsi construxerat,
184
Vt, quia ipsum suscepit in suis olim ossibus,
Iuxta domini promissum et fidem evangelicam
Ipsius quoque coronam non iniure capiat.
185
O vere semper laudanda semperque predicabilis,
Que mortificata carne in pace ecclesie
Perfectum sine cruore sumpsisti martirium!
186
Nam quamvis ipsa pro Christo sanguinem non fuderis,
Attamen mortificando carnales illecebras
Nequaquam plena carebis gloria martirii.
187
Quo modo enim non martir et extas et diceris,
Que in singulis dumtaxat crucifixa viciis
Tot meruisti coronas, quot vicisti vicia?
188
Siquidem fides, que sanctos coronavit martires,
Eadem et te victricem, virgo sancta, reddidit
Contra vitia pugnantem et ipsum diabolum.
189
Proinde digna beate Marie pedissequa
Dignum dabas castitatis exemplum virginibus,
Dignam omnibus vivendi prestitisti normulam.
190
Tu quippe deo dicata ab ipsis crepundiis
Et diu mundi vixisti in temptationibus
Et numquam deo favente victa semper viceras.
191
Hoc nunc virgines sequantur, hoc omnes christicole,
Vt quantotius converti studeant ad dominum
Et semper perseverare in eius servicio.
192
Vt enim sancte Marie tu imitatrix inclita
Sponsum Christum castitatis meruisti gratia,
Centeno virginitatis redimita es stemmate,
193
Sic omnes, qui te devoti imitati fuerint,
Tuis modo sacrosanctis intercessionibus
Tecum gaudia in celis habituros credimus.
194
Quo quantum beata possis, quantum virgo polleas,
Probat tantorum medela per te modo reddita,
Probant gaudia tantorum, quos rogata adiuvas;
195
Probat oleum salubre perunctis languentibus,
Quod in proximis diebus post tuum tunc transitum
Tuo cum vase sepulchro fuit antepositum.
196
Mira plane dei virtus, mirum tui meritum:
Vasculum semel impletum et accensum oleum
Nullum cepit usu suo detrimentum perpeti,
197
Ymmo paulatim excrescens atque supereffluens
Desuper in terram sua labebatur copia,
Tuorum sic meritorum clarum dans indicium.
198
Quid cecis eo perunctis visum dicam redditum?
Quid vero surdis auditum, mutis lingue officium,
Claudis ambulandi usum nunc retexam prestitum?
199
Singularum infirmitatum diversa incommoda,
Quibus vel corpus languescit vel tabescit anima,
Per te sunt crebro medelam consecuta pristinam.
200
O quantum tua in celis nunc habundant merita,
Cuius virtus tantis claret in terris miraculis,
In cuius istic honore oleum superfluit!
201
Quam clara Christo occurris virgo sancta lampade,
Cuius et hic lumen tuo non defecit tempore,
Cuius nunc late per mundum resplendescit castitas.
202
Veni, <veni> iam dilecta semper Christi sponsula
Atque tibi preparatum thalamum ingredere,
Quo cum beata Maria chorus gaudet virginum.
203
Vbi per evum decantant novum tecum canticum
Cuncti, qui corpus hic suum non coinquinaverunt,
Qui semper Christo iuvante virgines permanserant.
204
Vbi centum laureata virgo nunc stemmatibus
Inter angelorum choros et catervam virginum
Agnum iugiter sequeris, quocumque ierit.
205
Ibi nunc tanta chorusca sponsa Christi gloria
Ab eo nostrorum pete peccatorum veniam,
Qui tui tibi laboris dignum dedit premium.
206
Iesus Christus deus noster, dei patris filius,
Qui cum eo unitate sancti vivit spiritus
Per cuncta semper in evum seculorum secula.