1
Post has nectit subsequentes in secunda specie
Septimam atque octavam sapientum studium,
Vt est deleo delevi, gaudeo gavisus sum.
2
Addunt etiam et istas ad correptam tertiam
Io terminatas quinque formas, nam est decima
Supra nonam i vi mutans, ut cupivi cupii.
3
Vi terminatur sequens ut sapui sapio,
Sigma litteram bis sena ut percussi geminat;
In xi ut aspexi exit tertia et decima.
4
Leniter hinc bis septena ut salio salii
Geminatur, sex sunt io terminatae formulae
Tertiae correptae, binas bis producta retinet.
5
Vo terminata verba duas habent species:
Quinta decima fit ita: induo et indui;
Instruo instruxi datur formae sextae decimae.
6
Septima ut ago egi a e mutat decima,
Fitque longa, sed non crescit subsequenti formula:
Mutat a ut frango fregi, n et perit consonans.
7
Fit hoc species tenore nona atque decima,
N sine vocali sola perimitur consonans,
Scindo ut est atque scidi: addamus vicesimam.
8
Exit haec in psi ut carpsi; prima et vicesima
S ut messui habetur geminata littera;
Hinc ut fisus sum secunda ad passivum transmeat.
9
Coniugationi quartae una tantum iuncta est,
Hoc est sexta super illas quinque, ut praemissum est:
Io aperio, quae mutat in ui aperui.
10
Istas si quis quadraginta . . . . .
. . . . . humiliter
. . quid certe . . . tur . . ..