Ildericus Beneventanus versus ap. chron. Salern. 122

Reference basis text: U. Westerbergh, 1956


Angelicam Dominus naturam condidit olim,

      Humanamque simul laudis honore sue.

Hic opifex mundi, verbo qui cuncta creavit,

      Ex nichilo finxit omnia nempe simul.

5

Absque labore labor, cui posse ac scire quod esse,

      Cuius opus velle est, ac labor alta quies.

Laudet eum hinc celum, cuncta et celestia semper,

      Luminis angelici castra beata nimis;

Laudet eum tellus omnisque creacio mundi,

10

      Omne genus hominum, reptile, nansque, volans.

Dicant, dicamus: Tibi sit Rex gloria perpes,

      Omnia qui retines, iure regisque tuo!

Te decet omnis honor, tibi virtus, gratia, laus sit,

      Quem digne metuunt inferus, arva, polus!

15

Vne ac trine Deus, lux et sapiencia vera,

      Regnum immortale tu sine fine tenes!

Tempora tu condens, solus sine tempore regnas;

      Vere ut principium, sic tibi finis abest.

Principium et finis, primus, novissimus es tu,

20

      Quem currunt infra tempora, secla, dies.

Cuncta arcens mutas, tu non mutaveris unquam,

      Semper eras qui nunc, semper erisque manens;

Quem cherubin seraphin cunctis cum ceteris ethris

      Proclamant sanctum concelebrantque, tremunt.

25

Tu pietas, bonitas, requies, paciencia paxque,

      Vita salusque, decus, castus amorque, timor;

Simplicitas prudens es tu, prudencia simplex;

      Te recte metuit mundus, adorat, amat.

Quesumus, ut celis cito des terrestria Christe,

30

      Vna ut laudemus te tua membra capud.

Longanimis, verax, fortis, mirabilis, alme,

      Terribilis, mitis, suscipe vota precum;

Cunctorum factor tu censor tutor et altor,

      Rex regum populo parce tremende tuo!

35

Confer opem famulis, veniam da, destrue culpas,

      Demonas expelle, noxia cuncta fuga!

Duc celis plebem, tuus emit quam cruor, agne,

      Denuo quam peperit spiritus atque latex;

Respice propicius gemitum, suspiria, voces

40

      Ad te clamantum, ac miserere pie!

Sancte tua Iesu sic morte tuere redemptos,

      Pestifer hos perimat ne leo sive draco!

Sit tibi cunctipotens benedictio sitque potestas

      Secla per inmensa, sit vigor omnis. Amen!