3.
Quisquis habes votum, quae sit dialectica, scire
Atque potestatis vim quoque nosse petis,
Ostia, signavi quorum hoc carmine limen,
Ingredere, et nostris sedibus hospes adi.
5
Cuius Aristotelis venerabilis auctor habetur,
Cum quo Porphirius claret et ipse quidem;
Turba magistrorum quos est imitata aliorum,
Perque exempla sequens nobile nomen habet.
Hac ratione viget reliquis subtilior ista,
10
Vt facile inveniat querere quaeque cupit.
Cui potis a falsi discernere crimine verum
Discussaque bonum nube referre palam.