4.
Lector arithmeticae conductus amore magistrae,
Qui queris, numeri qua ratione nitent,
Istius alta subi splendentis culmina tecti,
Horum certa satis mox tibi origo fiet.
5
Pitagoras huius nam primus dicitur auctor,
Post quem Nichomacus amplificavit opus.
Cum quibus et noster celebraris honore, Boeti,
Pro quo fama tui nominis eva manet.
Hanc artem, lector, opibus nullius egere
10
Noveris, ast aliis hac opus esse scias.
Haec numeros praestat verbis rationibus atque
Rebus, et his non est quod queat esse sine.