3. versus Aegidii Parisiensis
Scire cupis, lector, quis codicis istius auctor.
Audi quid breuiter dicat ad ista liber.
Petrus et Egidius me conscripsere, sed ille
Auctor, corrector ultimus iste fuit.
5
Ille prior Remis, hic Parisiensis alumpnus;
Hic lenita gradu, presbyter ille fuit;
Simplex clericus hic, sacri ordinis ille professor;
Ambo graues annis, hic uir, ille senex.
Alter adinuenit operam, sed in ordine peccans
10
Omnia dimisit sensibus ire uagis:
Alter acu typica distinctis uersibus unum
Consuit in corpus atque reuinxit opus.
Alter abundantis studii, sed acutior alter
Quis preponendi debuit ordo geri.