5bis.
De grege pontificum
Non est preter unicum
Dignitate dignus,
Cui nil tuto creditum,
Cuius fides hospitum
Solet esse pignus.
Minorum non minimus,
Cuius uox et animus
Nil habent commune;
Nec in se rem presulis,
Nec habet in loculis
Graciam Fortune.
Solus habet, criminum
Quicquid in tot hominum
Mentes est diffusum.
Omnibus abutitur,
Que creasse legitur
Dominus ad usum.
Sitim temulentia,
Vomitu conuiuia
Non sat est finire:
Set, cum languet ebrius,
Vt repotet, potius
Sitit resitire.
Seruus quidem potius
Quam Nature filius
Sumit, ut consumat
Contra ius et ordinem,
Quicquid in libidinem
Forcius despumat.
Postquam madet bibulus,
Tunc deducet oculus
Exitus aquarum.
Extunc nec discretio
Sexus nec exceptio
Fiet personarum.
Quis uel que sit obuiam,
Propter conscientia<m>
Non interrogatur.
Nil intactum preterit;
Quod se prius ingerit,
Prius occupatur.
Cum apponi faciat
Sibi, quod sufficiat
Tribus Epicuris,
Cuncta passim demetit,
Nisi quod plus appetit
Ea, que sunt pluris.
Inuitatur precio
Venter in conuiuio,
Venus in cubili.
Et hoc empto carius
Delectatur potius
Quam hac merce uili.
Totus est Venerius,
Nec cursum alterius
Sequitur planete.
Totus est libidinis;
Hinc tota lex hominis
Pendet et prophete.
Si denominatio
Fiat ab officio,
Quod fit omni mane,
Deputare poteris
Septem dies Veneris
Omni septimane.
Videt hunc domestica
Sedulum, Dominica
Mensa negligentem,
In qua non diiudicat,
Quam nocens sacrificat
Sacrum innocentem.
Vt aperte liqueat,
Hic in quo premineat
Ceteris et quantum:
Plures quidem pluries
Mentitos inuenies,
Sed hunc semel tantum.
Cum sit fraudis laqueus,
Vitiorum puteus,
Sordium lacuna;
Quot in mare flumina,
Tot in ipsum crimina
Confluxerunt una.
Quem non reddat stupidum,
De uiru quot aspidum,
De quot uitiorum
Prodiit uisceribus,
Malis peior omnibus,
Pessimus peiorum?
Tot se modis protheat,
Vt nodum non teneat;
Nam lesurus lenit
Et mulcet, ut mulgeat.
A quo, nisi ueneat,
Gratia non uenit.
Tanto premit odio,
Tanto ducit tedio
Studia uirtutum,
Ac si totis studiis
Totam uitam uitiis
Soluat in tributum.
Cui sic est in studium,
Quicquid sacris obuium
Venit institutis,
Quasi uirtus nescia,
Quasi mortis deuia
Vie sint salutis.
Quem nil eque piguit,
Quam quod non interfuit
Illi iudicando,
Quem et Iudas uendidit
Et Iudea tradidit
Iudici nefando.
Cui si forte predices,
Quod debent pontifices
Esse luxu puri,
Id habens pro friuolo,
Mauult cum Apostolo
Nubere quam uri.
Cui si dicas "Contine!",
Dicet: "In uolumine
Pauli continetur
Non, ut quis contineat,
Set, ut suam habeat,
Cum qua fornicetur."
Qui cum sue minime
Curam gerat anime,
Curas ceterarum
Dispensando ceteris,
Securus de miseris
De se curat parum.
Pacem lite dirimit,
Innocentem deprimit,
Releuat nociuum.
Ius omne defederat,
Naturale temerat,
Spernit positiuum.
Fit ius ex iniuria,
Cum hic iudex retia
Laxat in capturam,
Et olfacto munere
Facit condescendere
Censui censuram.
Queri potest merito,
Quis hec ex abscondito
Duxit in preclarum;
Nam quis sic se reserat,
Vt in lucem proferat
Opus tenebrarum?
Qui nil uel in noctibus
Agit absque testibus
Vegetis et uiuis,
Fas in testimonium
Produci si testium
Sit diminutiuis.
A me si requiritur:
"Quis est, qui sic dicitur
Mendax et mendosus?"
Oblitus sum nominis,
Quia nomen hominis
Est "Obliuiosus".