Petrus de Riga Aurora praefationes, 5

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965


5. precatio Aegidii

His te, Petre, tui merito mediante laboris

      Consociet Christus connumeretque uiris,

Vt, cum te luteo soluet de carcere, regni

      Consortem faciat participemque sui;

5

Qua ne fraudari possis mercede, beate

      Viuere te tribuat et sine labe mori;

Me simul, in seriem qui libri abrupta redegi,

      Nec comes, immo cliens, hic tibi, Petre, fui.

Sed quis sim taceo, uolo namque latere minusque

10

      Mundi, plus oculis cognitus esse Dei;

Nouit enim Dominus, ob publica commoda fratrum,

      Quos super hoc motus, qualia uota tuli.

Cumque sit istud opus, quod non nisi celitus hausit

      Mens tua, te tante uelle uacare rei,

15

Fratribus hac facta pro commoditate legendi,

      Si qua tua est merces in regione poli,

Me quoque munificet propter suppleta libelli

      Portio perpetui quantulacumque boni.

Et tu, lector, habe partem precis huius; utrique

20

      Si nostrum cupias idque preceris agi,

Dicito, "Fiat." Ego respondeo sic cupienti:

      "Te quoque contingat hac prece posse frui."