6. epistula Aegidii
Vtile cum dulci studio miscere sategi
Quando hec inclusi mystica lege metri.
Ex se res quod ametur habet; modulatio prestat
Vt magis e facili possit in aure bibi.
5
Nil eque cupio, quantum ut sit fructus in istis,
Mentem lectoris edificasse mei.
Res ideo tractare sacras post illa reducor,
Que quondam ex animo forte fuere leui;
Sicque decebat, nisi tot iam ante negotia lusi,
10
Vt cuperem uel nunc ad meliora rapi.
Munus ab Aegidio missum tibi suscipe, queso,
Magne pater, presul Parisiensis, Odo.
Sepe aliquo uolui uobis seruisse uideri
Nec satis aduerti quomodo posset agi
15
Donec eo libro, qui Bibliotheca uocatur,
Causa ad rem faciens et satis apta datur.
Vulnificabat eum defectio magna libellum,
Cui neque que decuit ianua prima fuit.
Post faciens saltum, de paschali nichil agno
20
Dixit, in hoc languens deficiensque loco:
Forsan materia est nimis ardua uisa canenti,
Forsitan et fessus respuit auctor honus.
Quocirca, a sociis crebro multumque rogatus
Istum defectum tollere uelle, tuli.
25
Insuper, in libris Thobie, Iudith, et Hester,
Et Machabeorum mystica multa dedi;
Post toto ueteris suppleui corpore legis,
Vt magis aduerti quicquid abesset ibi.
Et quia non renui, uisu est debere quod auxi
30
Id plerique suis inseruere libris.
Deinde Euangelico quicquid quasi fessus omisit,
Maxima supplendi cura laborque fuit;
Totque fuere quod hec perscribere uix ego gessi
Spem si temptarem posse nocere michi.
35
Postea collegi per singula que capit idem
Textus et expositor promptus ubique fui.
En ea perscripsi uobisque in munera misi
Sicut dilecto precipuoque patri,
Non quia non esset modulus faciendus ad aures
40
Tanti pontificis arduiore chely.
Verum materie pro maiestate putentur
Sicut que deceant et satis apta dari.
Sunt nonnulla quibus ueniam peto non bene missis,
Sed fuit id fieri lege necesse metri.
45
Esse etiam clemens optatur ad omnia lector,
Nam neque inest elegis forma uenusta nimis;
Nec cito prosiliant nosci in commune, sed ante
Privati incipiant et sine teste legi;
Immo sub examen ueniant prius, inde fauorem
50
Sub tytulo nostro si meruere ferant.
Tunc tandem dicant esse hec supplemina nostra,
Et tu, lector, ubi sic decet esse nota;
Nam quia sum libri consutor factus, ubique
Versiculis nostris pretytulatur acus.