7. Aegidius de se
Hec ubi iam dixi, sit sufficientia dicti,
Nam bene cuncta reor exposuisse tibi.
Egidii nescit ter mensis musa docendis,
Se quibus inplicuit, ut libet, esse breuis;
5
Nam nisi deducat in apertum cuncta tenorem
Sicut mens dictat, desipuisse putat.
Cumque aliquid lego, rectus ibi mox queritur ordo,
Omnia ut pateant inque tenore bono.
Si secus inuenio, supplendi cetera uoto
10
Sepius haud possum continuisse manum.
Hec michi causa fuit ut Rige munitio Petri
Cresceret in mixtis Biblioteca metris.
[Nam bene non poterat plena integritate doceri
Si non sciretur quidquid abesset ibi.
15
Hoc autem adiuncto iam detruncatio nulla
Librum deturpat plenaque summa patet.]
Hoc quoque fecit ut hos simili de themate scriptos
Addicerem uersus post tua dicta meos;
Sed preiudicium nolim pro uersibus istis
20
Versibus ut fiat, docte Mathee, tuis.
Incedis, petitur semita lata michi.
More meo dixi; si plenius aut magis apte,
Non ideo tua sit musa molesta mee.
Cesset in hoc liuor, sit minima gratia nobis,
25
Inque uicem nostrum dicat uterque "uale".