Petrus de Riga Aurora praefationes, 12

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965


12. de numero librorum et modo legendi

Clauditur iste liber in quadraginta libellis:

      Dat triginta duos lex ueta, otto noua.

Scito quod ista Dei digito digesta fuere;

      Altus hic est puteus, grandis abyssus inest.

5

Omnia non caperes si secula multa uideres,

      Et studio uigilans et ratione uigens.

Spiritus ista docet, doctor qui conditor idem,

      Quique scienda dedit, hec quoque scire facit:

Scire facit, si mente studes, si sedulus instas,

10

      Cum prece dans studium cum studioque precem.

Sic studuere patres ut pagina sacra pateret;

      Sic reserant sancti clausa sigilla libri.

Simplex multiplicem cortex hic continet escam,

      Littera seu cortex, sensus ut esca triplex;

15

Historicum, typicum, moralem discute sensum

      Si cupis hoc sapido te satiare cibo.

 

De libris ueteris ac noui testamenti

Sunt ita disponiti mira breuitate libelli,

      Prescripti numeri monstrat ut ordo tibi;

Ore stiloque Dei digestus et editus iste

20

      Anchora scripture creditur esse sacre;

Qui tamen excipit hos - Baruch, Iesum, Machabeos,

      Pseudographumque librum cum Iudith atque Thobi -

Sed licet excepti, tamen hos autenticat usus

      Ecclesie, fidei regula, scripta patrum.