Petrus de Riga Aurora euangelia, prol.

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965


Prologus super quatuor euangelistas

Post legem ueterem respira, Petre; refulget

      Lex noua; fac uersus de nouitate nouos.

Non opus est phalere, sed diues sensus inauret;

      Plus pretiosa ualent et speciosa minus.

5

Lux euangelii sit limes carminis; ex hac

      Materia texam carmen opusque meum.

Quatuor intueor paradisi flumina; Christi

      Quadrigam uideo quatuor ire rotis.

Que iuga queue rote referam, que frena, quis axis,

10

      Quis uir, quis uitulus, quis leo, quis sit auis:

Vtraque lex axis, frenum discretio, Christus

      Est auriga, iuga sunt tua iussa, Deus.

Sors diuisa rotas trahit - it rota prima, secunda

      Festinat, currit tertia, quarta uolat.

15

Matheum signat uir, bos Lucam, leo Marcum,

      Ales discipulum qui sine labe fuit.

Matheo species humana datur quia scripto

      Indicat et titulo quod Deus egit homo.

Lucam designat bos uictima, qui specialem

20

      Materiam sumpsit de cruce, Christe, tua.

Marcum declarat leo, qui descripsit aperte

      Quanta surrexit ui tua, Christe, caro.

Discipulum signat species aquilina pudicum,

      Qui super astra uolat, celica uerba sonans.

25

Hebream redolet Mathei pagina linguam;

      In greco reliqui tres studuere loqui.

Pagina Mathei lac, Luce littera sanguis,

      Marci scripta merum, mella Iohannis opus.

Consule scripturas: hic ferreus, ereus ille,

30

      Hic argenteus est, aureus ille stilus.

Ille uelut terram sapit, ille sapit quasi myrram,

      Hic quasi flos redolet, hic ut aroma uiget.

Christum nascentem docet hic, alius morientem,

      Ille quod exsurgit, ille quod astra petit.

35

Ad Christum possunt simul hec predicta referri,

      Ad quem nostra, precor, penna uolare queat.

Christus homo, Christus uitulus, Christus leo, Christus

      Est auis; in Christo cuncta notare potes:

Est homo dum uiuit, bos dum moritur, leo quando

40

      Carne resurgit, auis quando superna petit.

Pertinet ad iustos eadem descriptio mores;

      Quatuor hec iustus quilibet esse potest:

Est ratione uigens homo, bos carnalia mactans,

      Est leo praua domans, est auis alta sequens.

45

Factis rebus homo, iumentis bos dominatur;

      Rex leo, rex aquila: quatuor ista nota.

His ita libatis, retro se mea penna reflectat,

      Currat ut historie littera more suo.