comoedia elegiaca de mercatore, rhytm.

Reference basis text: P. Busdraghi, 1980


Rhytmus

Quidam vir officio vivens mercatoris

Septem annis extitit in longinquis horis;

In octavo sentiens stimulum amoris,

Cui domum commiserat, fit memor uxoris.

Ad uxorem igitur cupiens redire,

Gemmas emit varias potestatis mire,

Et quascumque poterat vestes reperire,

Quas uxori credidit posse convenire.

Sed hec, dum hic aberat, alium amavit,

Quem furtim in lectulo sibi copulavit.

Facta tamen gravida scelus indicavit.

Quod uterque pariter prius abnegavit.

Novem enim mensibus transactis et horis,

Quendam natum peperit nivei decoris,

Qui nequaquam debuit dici mercatoris,

Immo regis filius vel imperatoris.

Vir reversus pueri miratur decorem,

Cuius nitor lilii superavit florem,

Et nivem et quemlibet lacteum liquorem

Et amicum etiam fluminis olorem.

Dum hic inter ceteros puerili more

Ludit, vir, attonitus ut plenus stupore,

Semel, rursus, tertio, querit ab uxore

Quis sit hic tam preditus regio decore.

Illa quidem frivolis et nugis armata,

Ante viri reditum singula patrata

Falsitate tegere volens paliata,

Fronte velud impudens loquitur elata:

"Noster hic est filius, tu pater es isti;

Istum ego peperi, tuque genuisti

Non presentialiter, sed dum abfuisti".

Vir respondet: "Qualiter ergo concepisti?"

"Ego quidem coniuge veluti privata

Et deserta penitus et ut viduata

Plus quam decet feminam, eram desolata,

Nulli tamen ideo viro sociata.

Semel magis solito de te cogitavi,

Quem solum pre ceteris omnibus amavi.

Tunc tenere lectulo te desideravi

Et quia sic volui, sic esse putavi.

Interim dum meditor de te tota mente,

In sinum ab aere nive corruente,

Ego facta gravida, ventre tumescente,

Hunc a te concipio licet tunc absente.

Sed ut sit, ut assero, res ipsa testatur,

Nam in superficie nivem imitatur

Et patrem in moribus cui assimilatur".

Vir respondet: "Animus meus hinc letatur,

Ergo libens osculor more genitoris"

Miratur os pueri et decorem oris,

Et cum esse viderit nivei decoris,

Pene verbis credere cogitur uxoris.

Hunc nutrivit spatio quattuor annorum,

Illum docens varios mores mercatorum;

Vltro, cum ad patriam tenderet Indorum,

Illum secum accipit in turba suorum.

Illuc vectus equore puer gratulatur

Et illius patrie deos veneratur.

Vir forum ingreditur, puer imitatur:

Hunc quidam Ethiopum videt et mercatur.

Vir accepto pretio redit ad uxorem;

Illa viro debitum exibens honorem

Querit attentissime cur secundum morem

Non sequatur filius suum genitorem.

Vir subridens retulit: "Ille tuus natus,

Vt testaris, fuerat a nive creatus:

Ob hoc solem sentiens fit attenuatus

Et in aquam liquidam subito mutatus".