Reference basis text: P. Busdraghi, 1980
Carmen de sponsa et marito absente, 3
Dum vir abest, puerum parit eius adultera coniux
Et reduci narrat quod nive sit genitus.
Hunc apud Ethiopes vir vendit et illa requirit.
"De nive conceptum sol liquefecit", ait.